Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

5
chronologiam  conscribere  posset.  Quibus  ex  locis  iam  clarum  esse  puto,  Aegyptios  instar  gentium
cum  iis  cognatarum  obseruationes  suas  astronomicas  non  suppressisse,  sed  literis  significasse  posterisque ¬
  tradidisse  monumentis  suis  hieroplyphicis.
Ceterum  monumenta  antiquitatis  Aegyptiacae,  quae  ad  nostram  aetatem  peruenerunt,  multo
sunt  numerosiora,  quam  vulgo  putatur.  Exstant  enim  etiamnum  per  totam  Aegyptum  templa  permulta ¬
  eorumue  parietes  cum  inscriptionibus  innumeris;  reperiuntur  obelisci,  statuae  stelaeque  frequentissime; ¬
  patent  hypogea  longissima  et  amplissima  multa  cum  inscriptionibus  fere  innumeris,  atque
in  saxis  ad  ripas  Nili  titulorum  hieroglyphicorum  exstant  millia,  maxime  inter  Thebas  et  Philarum
insulam,  vbi  vno  quasi  tenore  inuicem  se  excipiunt.  In  Museis  autem  Europaeis  tam  multi  conseruantur ¬
  sarcophagi  mumiarumque  cistae,  obelisci,  stelae  cippique,  statuae,  papyri  aliaque  eiusdem
generis  monumenta,  vt  vix  cedant  numero  Aegyptiacis.  De  his  quidem  monumentis  et  Aegyptiacis ¬
  et  Europaeis,  quorum  fere  decem  millia  numerantur,  longe  plurima  ita  comparata  sunt,  vi
Aegyptii  obseruationes  astronomicas  in  iis  consignare  atque  ante  oculos  ponere  potuerint  ac  debuerint. -

Quum  ergo  recolligimus,  partim  ab  antiquissimis  inde  temporibus  vsque  ad  interitum  rerum
suarum  regnante  Constantino  M.  perfectum  Aegyptios  et  vbique  locorum  et  centies  quouis  die
instituisse  obseruationes  astronomicas  easque  hieroglyphice  consignatas  posteritati  conseruasse;
partim  monumenta  Aegyptiaca  fere  innumera,  eaque  maxima  ex  parte  astronomiae  conuenientia
ab  antiquissimis  inde  temporibus  ad  hunc  vsque  diem  conseruata  esse:  non  ineptum  sane  et  absonum ¬
  videtur,  tum  ponere,  multa  adhuc  exstare  monumenta  Aegyptiorum  veterum  astronomica
hieroglyphica;  tum,  quaenam  sint,  quoue  modo  intelligantur,  accuratius  iamiam  disquirere.
§.  2.
De  grauitate  obseruationum  astronomicarum  veterum.
Vereor,  ne  paucissimi  satis  perspectum  habeant,  quanti  momenti  sit,  nouas  in  astrorum  obseruationes, ¬
  potissimum  antiquissimas  et  numerosissimas  incidere.  Newton,  vir  summus,  nunquam
satis  laudandus,  cuius  ingenium  sagacissimum  nihil  fere,  quod  ad  verum  inueniendum  facere  posset, ¬
  effugit;  Newton  haec  adeo  perspexit,  vt  totam  Chronologiam  et  historiam  astronomia  componere ¬
  et  corrigere  posse  crederet  24).  Nemo  enim  nescit,  quam  imperfecta  et  incerta  sit  non  vnius
populi,  sed  omnium  gentium  chronologia  et  historia  antiquior,  maxime  antiquissima.  Quamquam
tum  veteres,  tum  recentiores  summam  operam  in  eo  posuerunt,  vt  hominum  nobilissimorum  et
celebratissimorum  aetatem  definirent  rerumque  gestarum  epochas  eruerunt,  inter  se  compararent
atque  ad  verum  tempus  reuocarent;  nullum  tamen  fere  exstitit  chronologiae  historiaeque  argumentum, ¬
  de  quo  non  diuersas  in  partes  abierint  chronologi,  quod  non  diuersissimis  temporibus  adscriptum ¬
  sit.  Non  enim  agitur  de  diebus,  aut  mensibus,  aut  annis;  sed  de  decenniis,  saeculis  et
mille  adeo  annorum  spatiis.  Quomodo  vero  historia  constare  potest,  quoue  modo  tot  gentium
24)  Vid.  Newton  Chronologia  reformata.  Non  huius  est  loci  demonstrare,  quatenus  id  Newtonio  succeserit, ¬
  nec  ne.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer