Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

possunt  18).  Neque  repetamus,  libellum  astrologicum,  scilicet  papyrum  funeralem,  Graece  scriptam,
cum  obseruationibus  de  septem  planetarum  locis  et  positionibus,  in  sepulcro  Thebano,  haud  dubie
mumiae  in  fasciis,  a  Saltio  iamiam  inuentum  esse.  Ceterum,  Aegyptios  obseruationes  astronomicas ¬
  non  solum  astrologiae  causa,  sed  etiam  historiae  in  gratiam  conseruasse,  veteres  haud  obscure
tradunt.  Diserte  enim  dicit  Manetho,  Aegyptios  decreta  astrorum,  vt  ait,  saxis,  siue  obeliscis  et
stelis  et  aliis  monumentis  lapideis,  inscripsisse  literis  hieroglyphicis  19).  Decreta  quidem,  voovoiat
astrorum  sunt  omnia  ea,  quae  ex  positione  planetarum  certo  quodam  tempore  obseruata  colliguntur, ¬
  quorum  grauissima  ad  epochas  anni  Aegyptiorum  magni  chronologiamque  spectant,  vt  infra
videbimus.  Ex  indice  enim  locorum  a  planetis  Aegyptiacis  certo  tempore  occupatorum  statim
cognoscitur  obseruationis  tempus,  qua  de  re  eiusmodi  obseruationes  astronomicae  chronologiae  inseruiunt. ¬
  Cuius  generis  stelas  cipposque  astronomicos,  qui  partim  per  totum  Aegyptum  erecti
essent,  partim  in  speluncis,  hypogeis,  catacombis,  sepulcris  aliisque  in  locis  laterent,  commemorant ¬
  Diodorus,  Josephus,  Galenus,  Achilles  Tatius,  Martianus  Capella  aliique  permulti  20).  Cum
his  stelis  chronologicis  arctissime  coniunguntur  a  veteribus  stelae  historicae,  quibus  res  gestae  et
quidquid  memoria  dignum  eueniret  in  Aegypto  literis  hieroglyphicis  conscriberetur  atque  posteritati
traderetur  21).  Vtriusque  generis  stelas  Manetho  dictus,  sacerdos  Sebennyticus,  vidit  et  examinavit -
  haud  dubie  plurimas.  Ipse  enim  testatur,  se  historiam  suam  Aegyptiacam  ex  libris  et  stelis
hausisse,  quae  obseruationes  et  astronomicas  et  historicas  continerent  22).  Quid?  quod  Josephus
refert,  columnis  illis  Sethicis  simul  et  astronomica  et  historica  inscripta  fuisse  23).  Itaque  harum
stelarum  aliorumue  monumentorum  astronomico  -historicorum  tanta  fuit  adhuc  copia  in  Aegypto
regnante  Ptolemaeo  Philadelpho  (an  250  a.  Ch.),  vt  Manetho  inde  integram  suam  et  historiam  et
18)  Sic  fertur  Hipparchus  (Ptolem.  L.IV.  c.  vlt.  p.  104.)  obseruationes  astronomicas  Babyloniorum  antiquissimas -
  ad  unoopopiav  Aegyptiam  accommodasse.  Conf.  Simplicius  de  Coelo  L.II.  c.46.  p.  123.  lin.  18.
19)  Manetho  Apoteles.  Lib.  V.  v.  2.  3.  Hausisse  se  dicit  &  orrlov,  ác  Eounc  ořoanov  čorow  idraig  kgagase
noovoiais,  ovußovlor  nuvvrne  oogias  Aoxlyniov  eigov.
20)  Diodor.  Sic.  Lib.  V.  c.  46.  p.368,  vbi  noašeis  ovoavov,  diog,  dorsuidos,  dxollovos  et  ceterorum  sunt  observationes -
  astronomicae.  Flauius  Jos.  ant.  Jud.  L.  I.  c.  2.  §.  3.  p.  II.  T.  I.  Amst.,  Diodor.  S.  loc.  1.  p.  1173.  Galen.
adu.  Julianum  c.  1.  p.  370.  P.,  Achilles  Tatius  ap.  Petau.  Vran.  p.  121.  Mart.  Capell.  L.II.  p.  35.  Grot.,  vbi  deorum
stemmata  sunt  planetarum  et  zodiaci  symbola.  Joh.  Sarisberiens.  Metalog.  L.  II.  p.  35.  Euseb.  Praep.  Eu.  L.  I.
c.IX.  p.  31.32.  Johan.  Cassian.  Col.  VIII.  p.  21.
21)  Plato  in  Tim.  Tom.  III.  p.  22.23.  Par.  Steph.,  Syncell.  p.  40.  Par.,  Melampus  Hierogr.  de  diuinat.  in  Aelian. -
  fol.  105.  Rom.,  Diodor.  S.  L.I.  c.  20.  p.  23.,  Plin.  L.  VI.  c.28.  T.I.  p.  337.  c.  29.  p.342.  Chrysost.  orat.  XI.
p.  161.  Par.  1604.,  Aelius  Aristides  orat.  Aeg.  p.  360.  Ox.  Hermes  trism.  ap.  Patric.  f.  4.  Proclus  in  Tim.  Plat.
L.  I.  p.31.  Bas.  Schol.  in  Soph.  El.  v.  722.  Stelae  sunt,  inquit,  lapides  formae  quadratae,  in  quibus  res  memoratu -
  dignae  inscribuntur.
22)  Manetho  apotelesm.  L.  V.  v.  1.  p.  88.  Gron.,  vbi  noovorau  obgavov  doroov  sunt  obseruationes  astronomicae, -
  atque  doonnara  novons  àvooloyov  historicas  significant.  Col.  Syncell.  p.  40.  Par.,  vbi  orylai  àv  vy  oyoradez,
7n  (al.  ooradi,  ovovyyixy)  esse  videntur  stelae  hypogeorum  Thebanorum.  Conf.  XIIpI  stele,  vel  XDI  effodere,
effossio,  cauerna,  et  NKA21  raia  terra,  vel  1021  ager.  Certe  cum  his  cohaeret  vocab.  ovoiyyog,  hypogeum
significans.  Sin  YK,  vt  Josephus  c.  Ap.  L.  I.  p.  2039.  tradit,  regem  significauit;  illud  Xvocyš  deriuari  videtur
a  vocabulis  XpIl  sepulcrum  et  NyK  rex.  Quo  facto  plane  conuenit  cum  nomine  seriori  eiusdem  loci  Biban-el
Moluk,  sepulcra  regum.
23)  Fl.  Jos.  ant.  Jud.  L.  1.  c.2.  §.  3.  p.  1I.  tya  ovply  aaoeio  rots  dvoponos  ra  éyyeyocyneva  scil.  astronomica
et  historica.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer