3
atque Thebis floruerunt, quibus ab antiquissimis inde temporibus harum disciplinarum studiosi
docerentur et erudirentur; quod obseruationes astrologicae non solum principum virorumque historia ¬
celebratorum, sed priuatorum quoque et hominum ignobilium gratia institutae reperiuntur 12),
Ceterum astronomia non solum astrologiae, sed etiam, quod grauissimum est, historiae seruiuit.
Diserte enim traditur, Aegyptios, quum res grauioris momenti euenirent, astra obseruasse earumque ¬
memoriam astronomice notasse, de quo infra dicendum. Qua de re dubitari nequit, quin
astronomicae obseruationes in Aegypto frequentissime locum habuerint, coelo serenissimo adiuvante, -
vbi, si veteres audimus, per duo certe annorum millia, quotidie 900 homines nati sunt
historiaeque epochae quam plurimae eaeque grauissimae astronomice definiri debuerunt.
Denique facile probatur, Aegyptiorum astronomiam atque obseruationes astronomicas non suppressas ¬
et inscriptas mansisse, sed literis conceptas scriptisque celebratas fuisse. Notum enim
est, scripturam Aegyptiorum esse antiquissimam et, vt tradunt veteres, ab eodem Thoutho cum
astronomia aliisque disciplinis inuentam. Ceterum per se claret, nullum argumentum literis sacris
dignius fuisse, quam astrologicum, quippe quod Aegyptii ad religionem deosque suos referrent et
placitis deorum constare dicerent 13). Reuera in catalogo scriptorum Hermeticorum recensentur
quatuor libri astronomici, vnus de ordine stellarum inerrantium, alius de ortu stellarum fixarum,
alius de coitu et illuminatione solis et lunae, alius de planetis, liber singularis de ordine solis
lunaeque et de quinque planetis cum cosmographia 14). Alios vel eosdem libros Hermae, Anubidis, ¬
atque Aesculapii commemorant astronomi veteres, atque opera astrologica, quae rex Necepsus,
vel Necheus, sacerdos Petosiris, Manetho aliique reliquerunt, tanta auctoritate fuerunt, vt vel
post Ptolemaeum, Eratosthenem, Hipparchum, aliosque astronomos excellentissimos adhuc adhiberentur ¬
15). Quid dicam de eo, quod iam quinque monumenta astronomica in Aegypto reperta
sunt, scilicet quinque Zodiaci, duo in templis Tentyriticis, duo in templis Latopolitanis, vnus prope
Thebas in sepulcris regum 16)? Ipsas vero etiam obseruationes astronomicas ab Aegyptiis consignatas ¬
et posteritati traditas fuisse, certissimum est. Aegyptii, inquit Diodorus Siculus, quippe
qui ab antiquissimis temporibus astrorum loca et motus accuratissime obseruarunt, conseruant
obseruationes astronomicas de omnibus ac singulis planetis factas per innumeras fere annorum
series 17). Constat etiam, Graecos ex obseruationibus Aegyptiacis, quas inuenirent et consulerent
eruisse praecepta astronomica, praecipue ea, quae nonnisi obseruationibus antiquissimis confirmari
12) Clemens Alex. Strom. L. VI. c. 4. p. 757. Diodor. Sic. Lib. I. 46. Strabo L. 17. p. 561. 554. Jul. Firmic.
Mat. Lib. VI. cap. 26. pag. 166. seq. Young Hieroglyphics Vol.II. Tab. 52. Vid. infra Part. III. huius operis §. 1.
13) Vid. Rudimenta mea Hieroglyphices pag. 15. §. 8. not. Schol. Sophocl. Elect. v. 722. p. 56. Cant. Joseph.
Ant. Jud. L.I. c.II. §. 3.
14) Clemens Al. Lib. VI. c. 4. pag. 757. Vid. Marsham. Canon. pag. 241. Zoega de Obel. pag. 508.
15) Jul. Firmic. Mat. Praef. L. III. L.IV. L.V. L IV. c. 16. L. VIII. c. 1. c. 3. c. 5. Plin. L. II. c. 23. VII.
c. 49. Proclus Tetrabib. Ptol. L. II. p. 111.194. Athenaeus Deipn. L. III. p. 114. VYoung Hieroglyph. Tab. 52. Vid.
infra Part. III. §. 1.
16) Vid. Description de l'Egypte Vol.I. Pl. 79.87. Vol. H. Pl. 82. Vol. IV. Pl. 19.22.
17) Diodor. Sic. Lib. I. cap. 81, 83. rag negt ézaoroy dorooy dvayoagas &é èroy ániorow vo nlydet puhavrovow.
Col. Herod. II. 82. ovlavrovoi vouoouevoi rnoßaiov veparov Vevouevov.
A 2