§. 1.
Introductio.
Quum reminiscimur, vti constat, astronomiam in Aegypto ab antiquissimis inde temporibus cultam,
vniuerse vsitatam scriptisque variis celebratam fuisse; tum monumenta Aegyptiorum fere innumera, ¬
eaque ad astronomiam maxima ex parte aptissima, etiamnum exstare: sponte quasi in
animum nobis venit augurari, inter tot templorum, sacellorum, obeliscorum, sarcophagorum, stelarum, -
papyrorum aliarumque rerum inscriptiones non esse paucas, quibus obseruationes, vt vulgo
dicuntur, astronomicae contineantur atque Aegyptiaca ratione tradantur.
Si veteres audimus, astronomia iam primis post diluuium hominibus adeo cognita fuit,
saltem planetarum loca accuratius discernere et significare possent. Traditio enim fuit apud Aegyptios, ¬
astronomiae inuentorem primumque doctorem fuisse deum antiquissimum, Seth, Syth,
Soth, Set, Tet, Toth, Thoth, Thouth, Theuth, siue Hermam, Mercurium, Anubidem, Aesculapium,
quem veteres non solum, sed recentiores quoque permulti non inepte compararunt cum Setho,
Adami filio 1). Aliis placuit, Chamo, gentis Chamicae, siue Aegyptiacae propatori, Noachi filio,
adscribere huius disciplinae originem 2). Teste Herodoto aliisque, Zodiacus ortus suasque in partes ¬
diuisus fuit nunc annis 10,000 ante Augustum, nunc 17,000 ante Amosin, progenitorem regum
Aegyptiacorum dynastiae decimae octauae, nunc prius; atque obseruationes astronomicae Aegyptiorum ¬
et, qui ab iis docti creduntur, Babyloniorum Chaldaeorumque coeperunt nunc anno 1487 ante
Nabonassarem, nunc 400,000 ante Leonem Thracem, nunc 473,000 ante Alexandrum Magnum 3)
Etsi in his numeris modum excedentibus, vt inter criticos sanos constat, cycli astronomici, vel
cyclorum computationes latent; id saltem inde elucet, astronomiam antiquissimis temporibus in
Aegypto cognitam fuisse, quemadmodum ipsa Scriptura Sacra docet 4). Israelitae enim, quum ex
1) Plato Phaed. p. 1240. Diodor. Sic. Lib. I. p. 10. b. Jul. Firmicus Mat. Pracfat. L. I. p. 45, Bas. 1551.
Praef. L. IV. Manilius Astron. L. I. v. 33. Schol. Apoll. L. I. v. 917. Arnob. L. II. p. 92. Joh. Cassian. Coll. VIII.
c.21. Marshami Can. Chronol. L. I. p. 30.34. 39. Ideler Chronol. I. p. 126. al.
2) Joseph. Antiquit. L.I. c. 2.9.10. Joh. Cass. Coll. VIII. c. 21. al. Anon. ap. Suid. p. 145. v. čovçov. Ammian.
Marc. L. XXII. p. 250. Martian. Cap. Sat. L. VIII. p. 274. Manetho Apotel. L. V. v. 2.3.
3) Herodot. L. II. 43.47. 145. Diodor. Sic. L.III. p. 83, d. Simplic. L. II. d. Coel. c. 46. Lucianus de Sacrific.
Op. T.II. pag. 358. Martian. Cap. Satyr. L. VIII. p. 274, Conf. Herod. II. 82. 109. Clemens A. Strom. L.I. p. 306.
Diog. Laert. vit. Pyth. p. 216. Dio Cass. L. 36. p. 37. d. Strabo L. 17. p. 1160. 1171. Diodor. Sic L. 1. c. 50. 81.
p. 10. 24. 50. Achill. Tat. in Petau. Vran. p. 121. Plin. L. 30. c. 1. Macrob. Sat. L. 1. c. 14.9.
4) Marslam Chronic. p. 505, Zoega de Obel. p.505. Ideler Chronol. I. p.191. Syncell. p. 41. Ven.