DE ARCHITECTURA LIB. VII. 215
tunduntur & moluntur, & lotionibus & cocturis -
crebris relictis stercoribus, efficitur ut adveniant -
colores. Cum ergo haec emissa erunt, tunc
minium propter argenti vivi relictionem, quas
in se naturales habuerat virtutes relinquit, &
efficitur tenera natura & viribus imbecilla. Itaque -
cum est in expolitionibus conclavium tectoriis -
inductum, permanet sine vitiis suo colore. -
Apertis vero, id est peristyliis, aut exedris, -
aut ceteris eiusmodi locis, quo sol & luna
possit splendores & radios immittere, cum
ab iis locus tangitur, vitiatur, & amissa virtute
coloris, denigratur. Itaque cum & alii multi,
tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino
voluisset habere domum eleganter expolitam,
peristyliis parietes omnes induxit minio, qui
post dies triginta facti sunt invenusto varioque
colore. Itaque primo locavit inducendos alios
colores. At si quis subtilior fuerit, & voluerit
expolitionem miniaceam suum colorem retinere;
cum paries expolitus & aridus fuerit, tunc
ceram Punicam igni liquefactam, paulo oleo temperatam, -
feta inducat: deinde postea carbonibus -
in ferreo vase compositis, eam ceram apprime -
cum pariete calefaciendo sudare cogat,
fiatque ut peraequetur: deinde cum candela
linteisque puris subigat, uti signa marmorea
nuda curantur. Haec autem Graece dicitur. -
Ita obstans cerae Punicae lorica non patitur -
nec lunae splendorem, nec solis radios lambendo -
eripere ex his politionibus colorem. Quae
4