Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

-  378
debebat.  Et  haec  quidem  ob  merita  Mosis  maxima  haud  dubie  traditum  est  a  scriptoribus  quibusdam, ¬
  Mosen  alphabetum  Hebraicum  primo  inuenisse.
Ceterum  persuasum  mihi  habeo,  non  solum  Aegyptiorum  et  Hebraeorum  literas  planetis  adscriptas -
  fuisse,  sed  etiam  aliarum  gentium,  quin  totam  literaturam  communi  ex  fonte  prodiisse.
Ars  scribendi  non  nisi  semel  nata.  Apud  omnes  gentes  idem  literarum  ordo  reperitur,  idem  fere
numerus,  idem  valor  numericus,  eadem  vel  affinis  pronunciatio.  Eadem  hieroglyphica,  quibus
Aegyptii  dudum  ante  Mosen  scripserunt,  reperiuntur  apud  Mexicanos,  Sinenses  aliosque.  Sic
aquam  Sinenses  pariter  atque  Aegyptii  tribus  lineis  exprimunt  (Tab.  II.  m).  Vnde  vero  haec
tanta  conuenientia?  Quo  tempore  Zodiacus  noster  astrologicus  ortus  est,  scilicet  anno  5300  ante
hunc,  quo  communis  religio  astrologica,  communis  lingua  viguerunt,  quo  prima  post  diluuium  gens
Asiam  altiorem  inhabitans  totum  mundum,  visibilia  et  inuisibilia,  tempora,  sonos,  voces  inter  septem
planetas  diuisit;  eodem  etiam  ars  hieroglyphica,  seu  scriptura  ex  astronomia  progenita  fuit.
Exprimebant  visibilia  rerum  imaginibus,  vocabulorum  sonos  singulis  diis  sacros  symbolis  singulo
rum  deorum  seu  planetarum.  Non  sine  ratione  veteres,  vti  constat,  primis  post  diluuium  homini
bus  scripturam  fuisse  cognitam,  testantur.  Quum  digrederentur  gentes,  scripturam  secum  portarunt ¬
  suaque  singulae  ratione  excoluerunt.  Hinc  tanta  scripturarum  conuenientia  omnes  apud
populos,  etiam  maxime  dissitos  et  diuersos,  quae  aliunde  saltem  concinnius  explicari  haud  facile
poterit.
Ceterum  haec  omnia  obiter.  Redeundum  enim  ad  id,  a  quo  profecti  sumus,  nimirum  ad
astronomiam  Aegyptiacam.  Si  vere  astronomia  Aegyptiaca  talis  est,  qualem  descripsimus;  si  obseruationes ¬
  siderum  in  Aegypto  institutae  vere  ea  ratione,  quam  diximus,  expressae  fuerunt:
sane  hoc  ex  fonte  nouo  multa  scitu  digna  hauriri,  multae  opiniones  dilui  et  ablui,  multa  iam  in
dubium  vocata  denuo  confirmari  posse  videntur.  De  quo  iam  penes  alios  est  iudicare.
Scripsi  in  Vniuersitate  Lipsiensi  die  XXVIII.  Septem.  anni  MDCCCXXXI.
G.  Seyffarth.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer