Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

375
hieroglyphices  astronomico,  quemadmodum  reliqua.  Quas  quidem  ob  causas  persuasum  mihi  habeo,
si  est  clauis  scripturae  Aegyptiorum  hieroglyphicae,  astrologiam  esse  eius  clauem  in  vniuersum.
Primo  enim  clarum  est,  hanc  sententiam  accuratissime  consentire  cum  veterum  testimoniis.  Tradunt ¬
  enim,  hieroglyphica  esse  deorum  imagines,  vt  Herodotus,  atque  symbola.  Tradunt  porro,
easdem  figuras  non  esse  literas,  sed  symbola  sonorum  orationis  humanae.  Tradunt  deinde,  omnibus, ¬
  quotquot  sint,  figuris  hieroglyphicis  nonnisi  25  sonos  exprimi,  quippe  antiquissimum  alphabetum ¬
  cum  tribus  literis  nouis.  Tradunt  denique,  non  solum  omnes  alias  res,  sed  etiam  sonos
vocis  humanae,  quin  ipsas  vocales  et  consonantes  singulis  septem  planetis  adscriptas  fuisse.
Deinde  vero  etiam  haec  sententia  per  se  ipsa  valde  commendatur.  Hinc  énim  patet,  principium
hieroglyphices  apud  Aegyptios  tum  facile  fuisse,  tum  genio  Aegyptiaco  accommodatum.  Quum
vero  per  totam  Aegyptum  constaret,  quae  idola,  quae  animalia,  vegetabilia,  artefacta,  instrumenta
et  corporum  partes  singulis  quibusque  diis  vel  planetis  conuenirent;  quumque  scirent,  quae  literae
cuique  numini  propriae  essent:  facillimum  erat  peritis  non  solum  scribere,  sed  etiam  recitare  et
intelligere  scripta  hieroglyphica.  Hoc  vnum  offendit  sane,  figuras  hieroglyphicas  singulas  quatuor
sonos  significasse.  Etsi  probabile  sit,  Aegyptios  aliis  medis  adhibitis  hanc  talem  ambiguitatem
sustulisse,  confitendum  tamen,  hanc  rem  adhuc  obscuram  esse.  Fuisse  autem  hieroglyphica  ambigua, ¬
  negari  nequit.  Dicam,  quod  sentio.  Quum  hieroglyphica  composita  siue  symphonica  accuratius ¬
  inspiciuntur;  apparet,  tum  ea  fere  omnia  esse  vocales,  tum  vero  iis  omnibus  adiecta  esse
symbola  Mercurii,  veluti  semicirculum,  caduceum,  lineolam.  Ex  quo  sequi  videtur,  Aegyptios,
quum  hieroglyphicum  aliquod  vocalem  significaret,  quod  raro  accidit,  ei  figurae  aliud  signum
diacriticum,  plerumque  semicirculum  §,  adscripsisse.  Sane  &  praefuit  sonis  vocalibus,  vt  ex  eo
patet,  quod  $  patronus  omnium  oscinum  valuit  (p.  66.).  Hac  quidem  ratione  maximam  iam  tolli
ambiguitatem,  satis  perspicitur.  Ceterum  ne  hoc  quidem  improbabile,  Aegyptios  non  solum  primam ¬
  literarum  classem,  sed  etiam  tres  reliquas  simili  modo  distinxisse.  Nimirum,  quum,  missa
prima  litera  inepta,  24  literae  conuenirent  cum  24  horis  coelestibus  in  circulo  aequatoris  descriptis;
reapse  totidem  literarum  classes  erant,  quot  quadrantes  in  circulo  coelesti.  Quemadmodum  vero
quaeuis  quadrans  suum  ex  planetis  dominum  habuit,  ita  et  cuique  quatuor  literarum  classi  planeta ¬
  aliquis  praeesse  potuit  ac  debuit.  Saltem  primae  quadrantis  coelestis  inde  a  y  vsque  ad
So  dominus  fuit  §,  primae  vero  literarum  classis,  scilicet  vocalium,  dominus  idem    fuisse
videtur.  Qui  vero  scripta  hieratica  adierint,  videbunt,  ibi  signa  diacritica,  quae  diximus  (Rudimenta ¬
  Hieroglyphices  p.  25.),  multo  frequentiora  esse,  quam  in  hieroglyphicis.  Praeterea  haec
grauissima  sunt.  Quum  enim  iam  constet,  partim  quaenam  res  singulis  planetis  sacrae  fuerint,
partim  quos  sonos  singula  hieroglyphica,  quippe  planetarum  vel  deorum  symbola,  exprimant;
omnis  scriptorum  Aegyptiacorum  explicatio  nunc  facilius  succedet.
Hoc  vnum  addere  licet,  non  solum  apud  Aegyptios,  sed  etiam  apud  Chaldacos,  vel  Phoenices, -
  vel  Hebraeos  singulas  literas  singulis  planetis  adscriptas  fuisse.  Ordinem  habuimus  hunc:
p
N
17
(28)  2Od(2AhD(3)8()2OdAh(4)DXxOeah)
Iam  cum  figuris  literarum  Hebraicarum  antiquissimis  earumque  nominibus  conueniunt  hiero¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer