374
G. 7. Oculus non solum a, sed h et p quoque significat, quippe » literas. Hinc recte nomen
Phusen vel Psusen, vt Graeci volunt, pronunciatur (dynast. XXI.).
Clarum est, hanc hieroglyphicorum ambiguitatem, quae non opinionibus vanis, sed obseruationibus ¬
nititur, explicari non posse, nisi astronomia. Saltem ex principio hieroglyphices ideologico ¬
atque acrologico non intelligitur, cur Aegyptii l et r, item i et s iisdem figuris hierogly
phicis expresserint in tanta hieroglyphicorum abundantia. Quid dicam de reliquis ambiguitatibus
dictis ? Pergamus ad tertium.
III. Hieroglyphica coniuncta, siue symphonica.
Dudum obseruatum, passim hieroglyphica coniuncta vnum tantummodo sonum exprimere.
Sic Youngius atque Campollion, VV. CII. demonstrarunt, i binis et ternis figuris exprimi. Quum
vero haec obseruatio cum hieroglyphice commendata pugnaret, haec prouincia derelicta fuit adeo,
yt maluerint nomina regum torquere et contra Graecorum Latinorumque auctoritatem enunciare,
quam de nouo hieroglyphices principio videre. In Rudimentis vero meis demonstraui, non solum
, sed plurimas fere alias literas passim binis vel ternis signis exprimi. En exempla:
G. 12. 13. Duae pennae, quum vna significet a, significent aa, necesse est. At duo pennae, vt
vidimus, significant ? (Lex. c'), ergo et i, quae est litera. Constat vero, duas pennas
constanter exprimere e.
G. 16. Tellus cum duabus lineolis, vt in Rudimentis meis demonstraui, significant i, literam.
Eadem vero signa in scriptis Aegyptiorum astronomicis $ significant, vt in Zodiaco Taurinensi
(Tab. II. m). Duae vero lineolae per se, vti constat, significant i et s, 3 literas.
G. 17. Tellus cum fundamento domus significant i, 3 literam, vt in nomine Herauevopig, Petame
nophis (Mumia Caillaudi Parisina). Domus vero species, vt vidimus, per se i et s significant,
literas.
G. 18. Tellus cum quadrato significat i, vt in nominibus Amenophis, Phius 27). Quadratum vero
cum tellure alias significat Phtha, 2 nomen (p. 196.), atque $ conuenit i.
G. 19. Auris cum tellure significat o, 24 literam, vt alias demonstraui (Insc. Rosett.). Auris vero
figura per se, vt vidimus, literas 2 designat.
G. 20. Caduceus cum sceptro significat i, & literam, vt in Amenophis. Sceptrum vero solum
est symbolum in Zodiaco Taurinensi (Tab. II. Y).
G. 21. Serpens cornutus cum tellure aut lineola significat o, vt alias, serius in tractatu dicto ad
nomen Othoes, demonstraui, quae est litera 24. Ioui vero symbolum, vt vidimus, est ser
pens auritus.
G. 23. Leonis anteriora cum tellure e valent pluribus in nominibus secundum Graecam hominum
pronunciationem. Vidimus autem ? conuenire et i, et leonis anteriora (p. 196.).
Itaque ex his exemplis, quae sexcentis aliis augeri potuissent, apparet, hieroglyphica sym
phonica, de quibus constat, neque facilius, neque concinnius explicari posse, quam ex principio
27) Vid. tractatum meum: Remarks upon an Egyptian history etc. London 1828. Extracted from the London ¬
Literary Gazette 1828.