Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

373
Haec  exempla,  quae  facile  aliis  sexcentis  augeri  possent,  sufficiant  ad  demonstrandum,  significatum ¬
  hieroglyphicorum  simplicem  neque  ex  principio  Youngii  ideographico,  neque  ex  principio
Champollionis  acrophonico  explicari  posse.  Explicantur  autem  vere  astronomiae  et  mythologiae
Aegyptiacae  auxilio.  Qui  accuratius  rem  explorauerit,  videbit,  omnia  illa  planetarum  symbola
sacra,  quae  supra  in  Pantheo,  veterum  auctorum  ope,  explicuimus,  eas  vocales  easque  consonas
significare,  quae  singulis  planetis  conueniunt.  Idem  cadit  in  sequentia.
II.  Hieroglyphica  ambigua  astronomice  explicata.
Dudum  obseruatum  est,  figuras  hieroglyphicas,  quum  nomina  propria  atque  alia  vocabula
certa  hieroglyphice  scripta  inter  se  comparantur,  non  vnum  certum  sonum,  sed  duos,  quin  plures
eosque  maxime  diuersos  significare.  Sic  Champollion,  V.  Cl.,  iam  vidit,  iisdem  hieroglyphicis,
veluti  leone  l  et  r,  pennis  duabus  sch  et  i,  aliis  m  et  sch  exprimi.  Haec  vero  adeo  cum  hieroglyphice -
  recepta  pugnare  videbantur,  vt  ea  obiter  memorare,  partim  silentio  praeterire  putaret
in  systemate  hieroglyphico;  neque  dubitauit,  nomina  non  pauca  hieroglyphica  inde  contra  Graecam -
  et  orthographiam,  et  pronunciationem  praescriptam  enunciare,  veluti  Alsinoe  pro  Arsinoe.
Ego  vero  ipse,  quum  scripta  hieroglyphica  plura  inter  se  conferrem,  intellexi,  permulta  esse  hieroglyphica ¬
  ambigua,  vt  in  Rudimentis  meis  hieroglyphices  demonstraui.  En  exempla.
Hieroglyphica  1  et  r  significant  omnia  ea,  quae  O  sunt  symbola,  vt  leo,  circulus,  oculus
caecus.  Vtraque  enim  litera  C  conuenit,  quum  25  illae  Aegyptiorum  literae  deinceps  inter
septem  planetas,  vt  vidimus,  diuiduntur.
Hieroglyphica  i  et  s  vel  sch  (v,  v)  significant  ea,  quae  d’  sunt  symbola.  Nam  &  literae
sunt  i  et  sch,  quum  alphabetum  inter  planetas  diuiditur.
D.  26.  Subsellium  significat  m  et  sch,  quod,  cum  absonum  videretur,  Champollionem  induxit,  vt
sententiam  mutaret.  Vere  autem  sonat,  vt  docui  alias,  tum  m,  tum  sch.  Neque  mirum  hoc,
quum  scala  3,  ad  quem  m  et  sch  literae  pertinent,  fuerit  symbolum  (v.  supra  ad  D.  26.).
G.  2.  Lotus  significat  non  solum  s,  sed  etiam  vocalem  u,  vt  in  Rudimentis  meis  demonstraui.
Et  recte  quidem.  Nam  lotus  ad  h  spectat,  qui  et  u  et  s  possidet.  Hinc  v.  g.  non  Osortasen, -
  sed,  vt  Graeci  scripserunt,  Osortun  pronunciandum.  Idem  habes  in  vocabulo  oym
(Insc.  Ros.).
G.  3.  Serpens  auritus  significat  non  solum  f,  sed  etiam  o,  vt  alias  demonstraui.  Profecto  serpens ¬
  auritus  24  symbolum,  literae  vero  et  f  et  o  2  consecratae  sunt,  vt  vidimus.  Hinc  nomina
suis  cum  translationibus  Graecis  consentire  videbuntur  multa,  hactenus  perperam  pronunciata.
G.  4.  Discus  significat  non  solum  7,  r,  sed  etiam  z  vel  g  (Rud.  Tab.  XXXVI.  p).  Sane  discus
symbolum  est  C  (p.  192.),  cuius  literae  l,  r  et  g  sunt.  Hinc  pronunciatio  mea  KEA
sacrificium  (Ins.  Ros.)  recte  se  habet.
G.  5.  Hamus  non  solum  s,  sed  et  u  significat,  quum  hieroglyphicum  illud  pariter  atque  s  et  u  ad
5  pertineant.
G.  6.  Oculus  caecus  non  solum  r,  I,  sed  etiam  é  et  g  vel  k  significant,  vt  in  2e  et,  kc  OYNi
et  cetera  (Insc.  Ros.).  Omnes  enim  hae  literae  C  sunt,  pariter  atque  obcoecatio  (p.  63.).
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer