371
II.
W.
.
(bs)
ts
(4)
k
2
O
8
sch
lam eo processit disputatio nostra, vt perspicuum sit, quas literas, siue sonos, tum vocales,
tum consonantes, quiuis planeta proprios habeat. Quaeritur, cui bono? Scilicet figurae hieroglyphicae ¬
omnino sunt imagines rerum septem diis vel planetis consecratarum. Ergo, quum nouimus, ¬
quae imagines ad certum quendam planetam pertineant, scimus etiam, quam literam eius
generis imago hieroglyphica exprimat. Et hoc veteres clarissime tradunt. Herodotus constanter
figuras hieroglyphicas vocat vvnovg Jeov, imagines deorum 24). Diuino vero honore non solum
simulacra planetarum, sed etiam animalia, arbores, instrumenta, corporumque partes habebantui
in Aegypto. Inscriptio Rosettana vero nuncupat hieroglyphica 1oa „oανuara, characteres sacros.
Quo iure autem Aegyptii figuras hieroglyphicas dicere potuissent sacras, si simulacra rerum planetis ¬
consecratarum non fuissent 25)? Item Manetho hieroglyphica appellat l.povoagiza voauuaro
atque in vulgus notum est illud: vov Jeov voauuara 26). Quid multis? Eadem signa hieroglyphica, -
quae in Zodiaco Taurinensi (Tab. II.) atque in omnibus scriptis astronomicis adhuc explicatis ¬
occurrunt, eadem in Rosettana inscriptione omnibusque titulis hieroglyphicis reperiuntur.
Itaque negari nequit, planetarum symbola exprimere etiam literas, tum vocales, tum consonas.
Superest demonstrare, vere symbola cuiusque planetae propria eas literas expressisse, quas
nos singulis planetis ex veterum sententia adscripsimus, atque in vniuersum videre, an nostrum
hieroglyphices principium astronomicum confirmet id, quod analytica ratione iamiam de scripturae
hieroglyphicae atque singulorum hieroglyphicorum pronunciatione inuenerunt. Sunt autem tria
potissimum respicienda, significatio hieroglyphicorum solemnis, amphibolia figurarum, coniunctio -
signorum siue symphonia. Qua in re ita versabimur, vt nonnisi hieroglyphica afferamus
ea, quorum pronunciatio certa, quorumque significationem astronomicam supra cognouimus. Certa
hieroglyphica pari ratione pronunciata sunt a Youngio, a Champollione, a me ipso aliisque.
1. Hieroglyphica solemnia ad astronomiam reuocata.
Vid. Tab. IX. Lin. DEF segq.
D. 1. Thuribulum, omnium consensu, vt vidimus, significat b. Significat vero idem etiam ? planetam ¬
in Zodiaco Taurinensi (Tab. II. signum 8). Planetae Q autem sonus 6 consecratus
est. Ergo thuribulum ex principio hieroglyphices astronomico 5 significare debuit.
24) Herod. II. §.138. 25) Inscript. Roset. Tit. Graecus Lin.54. 26) Ceorg. Syncellus pag. 40, ed, Paris.
Aaa 2