— 370
Facile intelligitur, cur Gnostici, antiquis Aegyptiis multo iuniores, quippe Graecis literis addicti, ¬
vocalem o Lunae adscripserint. Scilicet o Graecorum inter simplices literas, siue vocales
numeratur, quod, cum a Aegyptiacum ) consecratum non esset in vsu apud Graecos, Lunae
concessum fuit. Ceterum o serioris aetatis Aegyptiisque incognitum fuisse, vel ex eo intelligitur,
quod Graecis incognitum erat, quum colonias in Italiam deducerent, quodque a Simonide demum
circiter 500 annis a. Ch. diserte inuentum dicitur a veteribus. Ceterum Plutarchus 1. 1. vocales
non solum septem diis maximis siue planetis adscribit, sed ipsi Veneri et Apollini, h. e. Q, vocalem -
e siue tribuit, quod cum Aegyptiorum ratione, vt vidimus, reapse conuenit. Itaque
7 vocales 7 planetis adscriptae erant et subiectae.
Denique, quum omnes res in vita humana venientes, praesertim quum soni musices ipsi,
nec non vocales septem planetis apud Aegyptios consecratae fuerint; clarum est, etiam reliquos
orationis humanae sonos, quippe consonas singulas ad singulos planetas spectasse. Inter vocales
enim et semiuocales consonasque proprie sic dictas parum discriminis intercedit. Non arduum
erit, demonstrare quae consonae singulis planetis dicatae fuerint, quum constet de ordine et planetarum ¬
(»§? 0 cet. p. 10.), et consonarum (Nai « cet.). Scilicet », vt vidimus, § conuenit;
quare » ?, » O attribuantur, necesse est, et sic porro. Hoc quidem ex ordine 7 siue d ad ,
siue ( ad 5 pertinent. Id ipsum vero Etymologicum Gudianum confirmare videtur. Tradit
enim loco citato, d quarto coelo, quippe cui praeest $, £ vero septimo, quippe 6 proprio,
conuenire (p. 59. 5.). Porro hoc ex ordine o, quae litera 60 valet, cadit in h. At h sacer est
numerus 60, teste Aeliano (An. X. 21.). Deinde vocalis « conuenit h. Atqui h sacer est perdix,
qui u pronunciatur atque numerum septenarium significat (Aelian. An. L. XVII. c. 15.) lam ex
his, quae hactenus disputauimus, sequitur, literas Aegyptiorum 25 illas iis planetis adscriptas
fuisse, quos sequens tabula exhibet. Vocales vncinis inclusae sunt.
Ordo
10
314
00
Hebraice
Graece
Latine
Coptice
10is
Aegypt.
8(0)
.
(a)
Domine
(2)(8)
O
(2)
(5
1
Itaque hac in tabula idem est ordo tum literarum, tum planetarum conueniens. Etenim septem
vocales, quum septem planetis speciatim addictae essent, in ordine planetarum ad consonas spectantium ¬
singularem suum ordinem seruent, necesse est. Iam vero apparet, literarum seriei accidisse,
id quod Zodiaci partibus accidit. Quemadmodum enim veluti de 12 Signis, de 24 Horis, 36 Decuriis -
plures vnum eundemque planetam habent dominum, ita et literae siue soni diuersi plures
in vnum planetam cadunt, quod sequens tabula docet: