Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  366
Champollion,  V.  CI.,  aliud  principium  commendauit,  quod  acrophonicum  dicitur.  Docuit  enim,
figura  quadam  hieroglyphica  nonnisi  vnum  sonum,  siue  vocalem,  siue  consonam,  exprimi,  scilicet
eum,  a  quo  nomen  figurae  certae  hieroglyphicae  incipit.  Hinc  leonis  figura  solam  literam  (,  non
literas  ole  ex  Youngii  principio,  significare  dicit,  quoniam  leo  Coptice  Aatoi  (pr.  vrsus)  appellatus ¬
  a  A  litera  incipit.  Itaque  e  Champollionis  sententia  maxime  de  eo  videndum  erat,  quid  singulae ¬
  figurae  hieroglyphicae  significarent  in  rerum  natura.  Ceterum  Champollion,  quum  plura
nomina  propria  praecipue  regia  inter  se  compararet,  vocabularium  et  grammaticam  Aegyptiacam
pluribus  partibus  instruxit.
Quum  a  principio  Champollionis  non  solum  pronunciatio  omnium  figurarum  hieroglyphicarum,
sed  etiam  omnis  scriptorum  Aegyptiacorum  interpretatio  aut  vera,  aut  falsa  penderent;  operae
pretium  erat,  accuratius  videre,  an  hieroglyphice  Champóllionis  recte  se  habeat.  Cognoui  autem,
ex  principio  acrophonico  Inscriptionem  Rosettanam,  quam  Champollion  ipse  nunquam  explicare
valuit,  explicari  non  posse;  nomina  propria,  quorum  pronunciationem  Graeci  et  Latini  exhibeant,
permulta  alia  integra,  alia  ex  parte  perperam  pronunciari  debere.  Itaque  noua  via  ingredienda,
nouaque  quaestio  instituenda  videbantur.  Qua  in  re  sic  versatus  sum.  Ante  omnia  accuratius
quaesiui,  quid  veteres  de  Aegyptiorum  scriptura  aut  in  vniuersum,  aut  speciatim  tradiderint.
Multa  enim  veterum  loca  nondum  satis  inspecta  et  intellecta,  expensa,  comparata  atque  ad  communem ¬
  concentum  reuocata  esse  apparebant.  Praecipue  autem  id  agendum  erat,  vt  textus  paralleli ¬
  atque  varia  eiusdem  libelli  exempla  inter  se  compararentur.  Quum  enim  huiusmodi  in  exemplis
eiusdem  argumenti  quidem,  sed  varie  scriptis,  hieroglyphica  homoeophona  inter  se  commutarentur;
inde  multum  lucis  in  totam  hieroglyphicen  redundare  videbatur.  Huius  generis  sunt  grauissimus
locus  inscriptionis  Rosettanae  parallelus,  atque  papyri  sepulcrales,  quas  ante  inueneram  inter  se
consentientes  11).  Itaque  inter  se  comparaui  textus  parallelos  hieroglyphicos  cum  hieroglyphicis,
hieraticis,  demoticis;  hieraticos  cum  hieraticis  et  demoticos.  Quae  tum  temporis  inueneram,  ea
omnia  candide  in  Rudimentis  meis  Hieroglyphices  tradidi.  Quamquam  enim  multa  contraria  essent
vulgari  de  scriptura  Aegyptiorum  opinioni,  multa  noua  et  inaudita  ac  fere  improbabilia;  ea  tamen
grauissima  videbantur  et  digna,  quae  aliis  ad  nouum  et  strenue  examen  proponerentur,  licet  propter
paucitatem  monumentorum  a  me  adhibitorum  persuasum  mihi  haberem,  singularibus  in  rebus  me
forsan  peccasse.  Hieroglyphices  vero  meae  haec  fere  summa  fuit.
I.  Figurae  hieroglyphicae  non  sunt  literae,  sed  literarum  Signa  siue  symbola.
II.  Figurae  hieroglyphicae  omnes  ad  alphabetum  25  sonorum  pertinent.
III.  Alphabetum  Aegyptiacum  in  se  continet  Hebraicum,  tribus  nouis  sonis  auctum.
IV.  Alphabetum  Aegyptiacum  non  differt  ab  Hebraico  ordine  literarum.
V.  Alphabetum  Hebraicum  atque  literas  hieroglyphicas  similitudo  quaedam  intercedit.
VI.  Plerumque  vno  signo  hieroglyphico  sonus  quidam  orationis  humanae  exprimitur.
VII.  Haud  raro  tamen  pluribus  figuris  vna  sola  litera  significatur.
VIII.  Quoduis  signum  hieroglyphicum  non  vnam  literam  certam,  sed  alias  etiam  plane  ab
eo  sono  diuersas  significare  cernitur.
11)  V.  Uibell.  m.  Bemerkungen  über  d.  Aeg.  Papyrus  auf  d.  Königl.  Biblioth.  zu  Berlin  p.  9.  (Beiträge  Fasc.  I)
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer