— 365
X.
Verum principium hieroglyphices Aegyptiacae atque omnis literaturae
antiquissimae.
Astronomia Aegyptiaca, quemadmodum ad Chronologiam, Historiam, Mythologiam, Philologiam, -
Exegesin V. T., Cosmologiam, ita et iam ad hieroglyphicen Aegyptiacam denique facit illu
strandam. Scilicet systema Aegyptiorum graphicum, quod vniuerse dicitur, tribus constat: hieroglyphice, -
seu summa regularum ad quas Aegyptii scripserint; vocabulario, seu summa syzygiorum,
notiones, aut ideas exprimentium; atque grammatica, seu summa elementorum ad notiones vel
vocabula exprimenda pertinentium. Recentiorum vero systemata hieroglyphica, quae vulgo dicuntur, -
sunt summae legum hieroglyphices, vocabulorum atque elementorum, quas singuli de antiquo
Aegyptiorum systemate inuenerunt, aut inuenisse putantur. Nouae enim de antiqua Aegyptiorum
scriptura doctrinae esse possunt verae aut falsae, aut ex parte verae et falsae. Ergo recentiorum
quoque systemata tribus partibus constant: hieroglyphice, vocabulario atque grammatica. Omnis
vero systematis hieroglyphici primaria et grauissima pars est hieroglyphice siue doctrina de legibus ¬
et regulis scripturae Aegyptiacae, tum hieroglyphicae, tum hieraticae et demoticae. Ab ea
enim reliqua pendent magna ex parte. Inter varias autem hieroglyphices Aegyptiacae leges non
nisi vna est generalis et summa, quae principium hieroglyphices dicitur. Quaeritur enim, qua ex
lege in vniuersum scripta hieroglyphica explicanda sint, siue quid sint signa hieroglyphica in vniversum. ¬
Hactenus analytica ratione tractauimus literas Aegyptiacas, ita vt nomina, et vocabula
cognita cum incognitis compararentur, atque inde nouorum hieroglyphicorum valor erueretur. At
in his certus est finis. Ergo, quum vltra progrediendum esset, quaerebatur, quae esset causa, ob
quam certum sonum certo signo expresserint. Itaque tria hieroglyphices Aegyptiacae principia
inter se diuersa a recentioribus commendata sunt, vnum a Youngio, alterum a Champollione,
tertium a me ipso.
Beatus Youngius, V. E., qui primus aliquid veri de scriptura Aegyptiorum hieroglyphica,
proprie sic dicta, vidit, hoc fere hieroglyphices principium constituit. Scriptura hieroglyphica est
ideographica ad instar Sinensis. Ex quo etiam fit, vt figuris hieroglyphicis, licet ideographicis
syllabae et literae singulae vocabulorum nonnullorum, scilicet nominum propriorum, significentur.
Sinenses enim syzygiis ideographicis suis etiam syllabas passim et literas, vel simplices sonos
nominum propriorum exprimunt. Sic nomen Ping- Vang exprimitur quodam syzygio, quod significet -
vocabulum litera P incipiens atque sic deinceps. Sic et Youngius docuit, vasculum (Tab.
IX. Lin. D. 1.) significare corbem (Bip); in nomine Berenices vero literam B. Item leonem
sumsit pro literis OLE. Hac qualicunque ratione Youngius eo peruenit, vt omnium primus nomina ¬
Ptolemaei, Cleopatrae, Berenices aliaque nonnulla hieroglyphice scripta explicaret, quae syzygia ¬
hieroglyphica a nemine nunc non habentur pro Ptolemaei, Cleopatrae et Berenices nominibus ¬
atque in vocabularium Aegyptiacum recepta sunt. Itaque principium hieroglyphices a Youngio
commendatum hoc est potissimum: figurae hieroglyphicae licet alias ideographicae etiam sonos
valent eos, qui in vocabulo, quod significet certum hieroglyphicum, audiuntur, nunc quidem syllabas, ¬
nunc simplices literas, siue vocales, siue consonas.