360
stitutas, quo O punctis aequinoctialibus vernis propinquus esset, quumque, ingruente nocte, planetae ¬
cerni possent.
Sunt autem permulta et varia, quae ex obseruationibus veterum Aegyptiorum astronomicis,
quippe antiquissimis et numerosissimis, colligi possint. Omnis enim cosmologiae et astronomiae
haec est ratio, vt nonnisi per antiquissimas obseruationes aliquid certi constitui possit de mutationibus, ¬
quibus systema nostrum solare, vt vulgo dicitur, subiectum sit. Et primo quidem ex
obseruationibus siderum Aegyptiacis 42 antiquissimis, quas jam consulere licet, hoc clarum est,
systema planetarum nostrum non ita multum mutatum esse, imo mirum in modum sibi constitisse.
Fuerunt enim profecto qui contenderent contra La Place atque omnem astronomiam theoreticam,
totum systema nostrum solare mutationes quam maximas subiisse, et vel nuperrime serio aliquis
probare studuit, terram nostram semper minores circum O describere circulos adeo, vt annus
noster nunc pluribus septimanis breuior sit quam annus aetate Caesaris. Quae omnia falsa esse,
nunc fere mathematica ratione potest demonstrari. Etenim loca planetarum paene 4000 annos
ante nostram aetatem obseruata satis accurate consentiunt cum iis, quae pro illis temporibus inveniuntur ¬
e tabulis nostris astronomicis. Ex quo sequitur sane, systema planetarum, cui nos subiecti ¬
sumus, in vniuersum sibi mirum in modum constare. At vero probabile est atque ex parte
dudum demonstratum, mutationibus minoribus subiectum esse systema nostrum solare. Quaeritur
quas ad leges planetae et Luna aut maiores, aut minores, siue constantes, siue periodicas, describant ¬
circulos circum O et &; quales et quantae sint planetarum inuicem turbationes; qualis et
quanta sit motio apheliorum, nodorum, excentricitatum; quantum recedant puncta aequinoctialia,
moueantur inuicem stellae fixae, eiusque generis alia. Quae omnia tot tamque antiquis veterum
obseruationibus illustrari posse, nemo neget. Sic Hipparchus antiquis obseruationibus comparatis ¬
inuenit rationem recessus punctorum aequinoctialium; sic La Landius comparato Hipparcho
tempus anni solaris accuratissime definiuit; sic Halleyus accelerationem cursus ) detexit. Vtique
vero astronomi nostri respondent ad quaestiones illas; sed concedendum, eos niti obseruationibus,
quae partim tribus quatuorue annorum millibus sint iuniores, quam obseruationes nunc demum
repertae. Huc referendae sunt cometarum apparitiones. Quum enim cometae antiquitus pro signis
diuinis valuerint, praesertim, vt veterum libri astronomici testantur, apud Aegyptios; non dubium
est, quin etiam cometarum loca in monumentis eorum astronomicis expressa fuerint. Quo rarius
vero cometae in hominum obtutum veniunt, quoue difficilius eorum circuitus et reditus computantur ¬
; eo grauius esset, inuenire monumenta antiquiora, quibus cometarum loca significata exstent.
Mirum vero esset, si in tanta monumentorum astronomicorum multitudine non exstarent huius
quoque generis obseruationes. Subsistamus in eo, quod ex monumentis nostris astronomicis conferri
possit ad leges astronomicas et cosmologicas hactenus cognitas aut confirmandas, aut corrigendas.
Quare opus est ante omnia comparare loca planetarum antiquitus obseruata cum accuratioribus
computationibus. Loca planetarum pro tempore et loco in monumentis Aegyptiacis indicatis accurate ¬
secundum La Lande computata, quae sequens tabula exhibet, debeo amico V. C. Fr. Ed.
Thieme, Phil. Doct. All. Art. Mag., Speculae Lipsiensi adiuncto. Patet obseruationes duas illas
recentissimas nihil valere. Differentias inter antiquas obseruationes atque computationes constitui
ita, vt planetas, quorum longitudo non accuratius definita sit, medio in gradu ponerem,