Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  356
queunt,  quaeue  perperam  a  geographis  indicantur.  Quum  vero  Aegyptus,  vt  vidimus  supra  (p.90.),
iuxta  Zodiacum  diuisa  fuerit,  atque  etiamnum  geographia  Aegypti  astronomica  exstet;  operae
pretium  fuerit,  accuratius  videre  de  antiquissima  Aegypti  geographia,  prouinciarumque  et  vrbium
situ.  Ceterum  commemorare  licet,  non  solum  Aegyptum,  sed  alias  etiam  terras,  vt  Graeciam,
Palaestinam,  Indiam,  Sinam,  forte  omnes  terras  antiquitus  diuisas  fuisse  ad  modum  Zodiaci.  Denique ¬
  ne  hoc  quidem  silentio  praetereundum  est,  astronomiam  Aegyptiacam  aliquid  conferre  posse
ad  explicationem  inscriptionum  Persicarum,  quae  vulgo  dicuntur,  cuneoformium.  Scilicet  diserte
Plinius  tradit,  obseruationes  astronomicas  laterculis  coctilibus  inscribi  consueuisse  antiquitus.
Epigenes,  inquit  (Lib.  VII.  c.  56.),  apud  Babylonios  DCCXX.  annorum  obseruationes  siderum
coctilibus  laterculis  inscriptas  docet,  grauis  auctor  inprimis.  Quum  Babyloniorum  et  Persarum
idem  fuerit  astronomiae  studium  eademque  artium  ratio;  non  dubito,  quin  eodem  modo  obseruationes -
  siderum  in  Persia  quoque  conseruatae  fuerint.  Iam  vero  non  pauci  laterculi  coctiles  cum
inscriptionibus  cuneoformibus  reperti  sunt,  atque  ego  praesens  Londini  in  Palatio  Indico  eiusmodi
lapides  vidi,  qui,  nisi  omnia  fallunt,  inscriptionum  astronomicarum  prae  se  ferunt  speciem.  Huc
spectare  videntur  vasa  Etrusca.  Constat  enim,  in  sepulcris  Italis  antiquis  reperiri  certo  ordine
composita  nunc  XII,  nunc  VII,  nunc  plura  vasa  atque  exstare  in  iis  figuras  quasi  Signorum  patronos ¬
  cum  planetis  exprimentes,  vt  in  monumentis  Aegyptiacis  (Tab.  VIII.).  Quare  persuasum
mihi  habeo,  argumentum  vasorum  Etruscorum  esse  astronomicum.  Hinc  sane  magnopere  dolendum, ¬
  nostrates,  quum  eiusmodi  sepulcra  et  vasorum  coniunctus  inuenissent,  ratione  barbarica  singula ¬
  direpsisse.  Sic  fertur  homuncio  inuenisse  aliquando  inscriptionem,  quarum  literas  domum
portaret.  Sed  de  his  non  huius  est  loci  plura  disserere.  Grauissimum  manet,  quarti  generis
hieroglyphicorum  (typici  Her.  II.  136.)  clauem  latuisse  in  astronomia.
VIII.
Incrementa  exegeseos  Veteris  Testamenti.
Duplex  est  Vet.  Test.  argumentum,  alterum  dogmaticum,  per  se  clarum  atque  contextu  illustrandum, ¬
  alterum  historicum.  Historica  quidem  Codicis  Sacri  pars,  quippe  antiquaria,  nonnisi
antiquitatis  studio  illustrari  et  explicari  potest.  Populus  Israeliticus  ab  antiquissimis  inde  temporibus ¬
  vsque  ad  interitum  suum  varium  commercium  habuit  cum  aliis  populis,  potissimum  cum  Ae
gyptiis.  Praeterea  Scriptura  Sacra  non  solum  ad  aliorum  populorum  historiam,  religionem,  mores
vsusque  et  ritus  passim  alludit;  sed  constat  quoque  Israelitas  ab  antiquissimis  inde  temporibus
multa  traxisse  ab  aliis  gentibus,  inprimis  ab  Aegyptiis,  suumque  in  vsum  conuertisse,  aut  per
breue  tempus,  vt  idololatricas  consuetudines,  aut  per  longius,  vt  varias  artes  et  disciplinas.
Quamquam  enim  Moses  diuina  auctoritate  omnia  abrogauit  et  coercuit,  quae  cum  Dei  O.  M.
sanctitate  et  maiestate,  cum  pietate  morumque  integritate  pugnarent;  intacta  tamen  reliquit  dotapooa ¬
  quaeque.  Quid?  quod  Moses  multos  abusus,  falsas  notiones  et  alia  ita  correxit,  vt  rite  retineri ¬
  possent,  vti  nomen  Dei,  de  quo  infra.  Quare  nihil  offensionis  habet,  id  quod  dudum  observatum -
  est,  apud  Israelitas  pariter  atque  Aegyptios  aliosque  obseruari  artium  multarum,  vt  architecturae, ¬
  scripturae,  vsuum  variorum,  vt  chronologiae,  mensurarum,  ponderum,  morum  aliarumque
rerum  quandam  similitudinem.  Quas  quidem  ob  causas  innumera  fere  Veteris  Testamenti  loca,
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer