355
pollinem tradidisse, quibus symbolis planetae, numina Zodiacalia atque cetera Aegyptiorum sacra
expressa fuerint in monumentis Aegyptiacis.
Subsistamus in eo potius, quid astronomia Aegyptiaca valeat ad philologiam Aegyptiacam
promouendam. Et primo quidem vidimus, maximam scriptorum Aegyptiacorum partem esse argumenti ¬
astronomici. Sane tantorum monumentorum nulla esset explicatio, astronomia incognita.
In aliis vero Aegyptiorum scriptis innumera fere vocabula astronomica occurrunt, quae nonnisi
per astronomiam explicari possunt. Lexicon hieroglyphico -astronomicum nostrum, licet minime
thesaurum Aegyptiorum astronomicum exhauserit, facile aliis scriptis astronomicis explicandis
magis magisque instrui poterit, praesertim quum, quae veteres astronomi nobis praepararunt
(P. II.), vtilissima sint in symbolice Aegyptiorum inuenienda. Plurimum vero iuuat astronomia
in nominum propriorum interpretatione. Constat enim e scriptis Graeco-Aegyptiacis, omnia fere
Aegyptiorum nomina a Diis, hoc est a stellis, desumta esse. Haec autem nomina hieroglyphice
ita scribuntur, vt symbolis Dei cuiusdam eiusdem Dei nomen vulgare exprimatur. Sic v. c.
Arsiesis significatur symbolo Hori atque Isidis. Quum iam astronomia doceat, quae singula sint
deorum symbola, facile erit nomina propria fere omnia pronunciare, quae, astronomia Aegyptiaca
incognita, mansissent obscura. Inprimis hoc cadit in nomina regum. Quamuis enim nunc 100
fere regum nomina habeantur explicita; negari tamen nequit, multa eorum a recentionibus perperam ¬
esse intellecta, alia explicari non posse ex legibus hieroglyphicis, hactenus inuentis. Scilicet ¬
ignorabatur, rebus Deo cuidam sacris eiusdem quoque nomina et cognomina exprimi, cuius
generis nomina insunt in nominibus regum multorum. Sic vidimus supra (p. 244.), inter hieroglyphica, ¬
quae regem Sethum significant, esse nulla, quibus literae cEo vel co exprimantur.
Adest vero accipitris imago, quae, symbolum $, Seth vel Sit pronunciatur. Quum idem in sexcentis ¬
nominibus obseruetur, frustra eiusmodi nomina explicare tentaremus absque astronomia.
Porro eadem disciplina alia quaedam difficultas superata iam est, quae multis sane obstaculo fuit.
Nimirum constat, eidem regi apud Aégyptios non vnum nomen, sed passim bina, terna, quin
quaterna maxime inter se diuersa adscribi, vt ipsi veteres testantur. Huius rei ratio nunc facile
explicatur. Scilicet quum eadem hieroglyphica nunc astronomice, nunc phonetice pronunciari
possent; diuersa earundem personarum nomina orirentur necesse erat. Sic Thuthmosis et Amosis
nomina eodem redeunt, vt vidimus supra (p. 388.), quoniam vtraque litera, et Ibis, et Luna, a
significat, tum quoniam Ibis etiam Thoth vel Thut pronunciari potest. Aliud exemplum offert
primus dynastiae XIX. rex, nunc Sethos, nunc Thuoris appellatus. Quae nomina, incognita
astronomia, plane nihil inter se commune habere viderentur. Clarum vero est, accipitrem etiam
op et sequens signum o0 significare (Tab. V. Lin. Z.); quare iure meritoque idem rex cum
Sethos, tum Thuoris vocari poterat. Maximi vero momenti est, quod eadem ratione Eratosthenes
cum Manethone conciliatur. Eratosthenes enim, etsi plane differre videatur a Manethone in recensendis -
Aegyptiorum regibus, reapse eadem nomina regum affert, sed astronomice pronunciata.
Eratosthenis vero regum catalogus eo grauior est, quo certius est, eo verum regum ordinem et
successionem veramque chronologiam seruatam esse. Praeterea in eo etiam cernitur astronomiae
Aegyptiacae vsus, quod inde antiqua Aegyptiorum geographia illustratur. Constat enim, multas
a veteribus commemorari Aegypti prouincias et vrbes, quarum loca nunc accuratius definiri neYy2 ¬