— 353
diuinas, propria voluntate instructas. Diodorus, vetustissimi in Aegypto mortales, inquit (Lib. I.
p. 10. W.), mundum supra contemplali et non sine stupore demirati, vniuersi naturam duos
esse Deos existimarunt aeternos et primos, Solem et Lunam. Hos Deos mundum vniuersum
gubernare statuunt nutrientes et gubernantes omnia. Eusebius, vni duntaxat Soli, inquit (P. E.
III. 4.), mundi molitionem tribuerunt Aegyptii. Solis (septem) astris rerum vniuersarum causam
assignarunt, ex fati necessitate siderumque motu et agitatione cuncta suspendentes. Sic orti
sunt iam ante gentium dispersionem septem illi Cabiri (fortes), Koouooarooeg, Kuah (sortes),
(potentes); quibus accessit octauus Cabirus: terrarum orbis (p. 79.). Apud omnes enim
populos reperiuntur haec numina suprema, vti constat, apud Aegyptios, Aethiopes, Graecos,
Asianos, Phoenices, Arabes, Chaldaeos, Persas, Europaeos antiquos, Indos, Sinenses, Americanos ¬
aliosque.
lam ex Cabyris prodierunt XII. Dii maiores. Scilicet quum Zodiaci XII. Signa vnius anni
decursu Nouiluniis et Pleniluniis distincta essent atque viderent, O et ), licet habitu externo
nihil per annum mutarentur, alias atque alias vires exserere singulis in Signis; sponte philosophi
eo peruenerunt, vt putarent, non solum planetis, sed etiam singulis Zodiaci partibus inesse vires
diuinas, quae cum O et ) cooperarentur in rerum natura per annum moderanda ac dirigenda.
Quamuis initio Zodiacus inter planetas diuisus esset pariter atque terrarum orbis; quamuis facultates ¬
Cabyricae initio sidericis aeque ac terrestribus facultatibus constarent; viderunt tamen,
singulares Signorum effectus pugnare cum planetarum, maxime cum C indole aequabili. Ergo
personae planetarum ac Cabyrorum a personis zodiacalibus diuinis distinguendae erant.- Sic orta
sunt XII. numina maiora, partim masculina, partim feminina, propter naturas C et ) diuersas
sexibus humanis accommodatas. Reperiuntur autem omnes apud gentes XII. illa numina, quotquot ¬
historia veniunt. Ceterum ad Zodiaci rationem diuiserunt terrarum et prouinciarum tractus
atque tempora.
Nondum eo peruenerant gentes, vt simulacra personarum diuinarum colerent. Diserte veteres ¬
testantur, antiquissimis temporibus gentes, Aegyptios, Graecos, Persas aliosque coluisse numina ¬
in montibus aut templis sine statuis, sine viuis symbolis. Neque dubium est, quin sapientes ¬
diu veriorem philosophiam retinuerint. Sciebant, esse Deum O. M., omnium rerum creatorem,
Deos Deasque constitutas significare virtutes et facultates Dei O. M., in rerum natura reuelatas.
At subinde, quum quod crederent ante oculos habere cuperent, effinxerunt statuas atque animalia
introduxerunt in templa, quibus naturae Cabyrorum et Deorum magnorum proprietates expressae
essent. Quum colerent symbola numinum, credebant se colere numina ipsa, alia sibi propitia,
alia funesta et horrenda.
Subinde, quum viderent alias vires easque singulares suas exercere in humanam gentem
planetas, Signa, elementa naturae, animalia, vegetabilia; satius putabant, vires cosmicas non referre ¬
ad certas personas diuinas, sed speciatim colere et tamquam numina singularia venerari.
Itaque statuebant, alium deum agere in Sole, alium in Signo 9, alium in tauro, alium in arboribus, ¬
plantis rebusque fictis. Sic ventum est a polytheismo ad pantheismum et purum putum
Fetischismum. Gratulabantur parentibus, quorum filios Crocodilus deuorasset. Verberibus cae
debant animalia sacra et simulacra Deorum, quum cedere precibus nollent. In tanta gentium
Yy