352
mythologiae aliter intelligi, pertractari et tradi debeant, quam hucusque factum vidimus, quum
noua huic iam disciplinae lux affulserit ex Aegypto.
lam facilius definiri potest, quomodo variae gentium religiones ortae fuerint, quas vicissitudines -
subierint sensim sensimque, quomodo gentilium hodiernorum fides cohaereat cum antiqua
et genuina religione. Prima gens, quum Deum O. M., quem mente animoque haberet, notionibus -
concipere vellet, facile eo peruenit, vt naturam diuinam ex operibus diuinis cognoscere et
definire studeret, quippe ex coelo et terrarum orbe. Iam quum vicissitudines in rerum natura
a coelo pendere videret; primum animum aduertit ad corpora coelestia, nimirum Solem, Lunam
et reliquos quinque planetas, stellas fixas atque Zodiaci, quem Luna sponte anni decursu diuiserat, -
duodecim partes. lam comparatis viribus coelestibus cum terrestribus inueniebant, vires et
facultates Dei esse varias. Alius enim , alia ), alius %, alia 2, alii , 2, h; alia efficiunt
()»Q cum Signis vernis coniuncti, alia cum autumnalibus, alia cum aestiuis, alia cum hibernis
et sic porro. Item alia vis cernitur in montibus, alia in vallibus; quin singulis naturae in partibus ¬
aliae vires sunt efficaces, veluti in tempestate, pluuia, variis animalibus, arboribus, hominibus, ¬
hominum partibus. Ergo concluserunt naturalistae, facultates et virtutes Dei esse varias.
Quaerebatur itaque, quomodo diuidi deberent. Quum terrarum orbem pendere viderent a corporibus -
coelestibus; quum septem planetae, omnes inter se diuersi, archetypi cernerentur terrestrium
rerum, ad naturas planetarum accommodatarum: an mirum, virtutes diuinas secundum planetarum
numerum et proprietates fuisse diuisas et descriptas? Nihil sublimius magisque augustum Sole; quare
conueniunt O, quaecunque in rerum natura sunt sublimia et grandia, vti tonitru, fulmen, dies, leo,
taurus, princeps, Signum 9, in quo O maxime valet. Post C maxima est ), sed minus splendens, ¬
magisque feminea; quare ) est symbolum rerum post solares maximarum, vti Signi Co,
vaccae, leaenae atque omnium, quae vicissitudinem similem ) patiuntur. Planetae §, qui celeritate, -
inconstantia, discursione ac dexteritate, comitatu O insignis est, respondent res in rerum
natura similes, vt auiculae, dexteritas, cogitatio, sapientes, ministri. At %, motu celeri, amabili
vespertino lumine resplendens, haud absimilis ), habeat necesse est sibi simillima, pulcherrima
quaeque, amorosa, cuniculos, columbam. Turbulento, rutilo, ac summo impetu per astra discur
renti conueniunt similia terrarum in orbe et vita humana, fortia quaeque, cruenta, perniciosa.
Denique ad 24 grauem ac compositum, maiestosum, splendore C similem, atque ad h lentum,
pigrum, obscurum ac pallidum referenda sunt quaecunque cernuntur natura his similia (p. 58.).
Ergo vere, quum virtutes planetarum in rerum natura reperiantur, symbola rerum naturalium
sunt septem planetae. Totus enim mundus diuidebatur inter planetas, teste Cicerone, Clemente,
Eusebio (p. 79.). Hinc recte naturalistae, septem virtutes diuinas constituerunt secundum septem
planetarum proprietates. In his nihil fere offensionis est. Venerabantur G atque res in rerum
natura vitaque humana similes ceu symbolum maiestatis diuinae; significabant ipsis ) benignitatem -
summam, § sapientiam et prouidentiam, Q sanctitatem et amorem, 3 omnipotentiam et fortitudinem, -
24 constantiam et grauitatem, 5 cum rebus omnibus similibus diuinam iustitiam et
vltionem. Iam a diuisione virtutum diuinarum ventum est ad disiunctionem. Videbant enim
symbola proprietatum diuinarum tum coelestia, tum terrestria inter se pugnare. Ergo concluserunt, -
vires septem in planetis atque in rebus similibus et dicatis ipsis efficaces esse totidem personas