Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  351
magis  quam  Aegyptiaca  anthropologicas  et  physicas  notiones  assumsit.  Quod  vero  genealogias  attinet, ¬
  eae  cohaerent  cum  placitis  cosmogonicis  atque  ideo  passim  indicantur,  vt,  cum  numina  certa,
quemadmodum  apud  Aegyptios,  ad  varias  coeli  terraeque  vires  et  facultates  pertineant,  sciat  lector,
quas  facultates  ac  personas  diuinas  scriptor  singulis  in  locis  habuerit  in  mente.  Ergo  et  Graecae
mythologiae  principium  fuit  astrologicum,  siue  cosmologicum,  vel  astronomico  -  physicum  ex  legibus ¬
  veterum  astrologicis.
Hinc  idem  principium  est  mythologiae  quoque  Indicae.  Etiam  hanc  apud  nationem  reperiuntur -
  ordines  deorum,  vti  constat,  numinibus  tribus,  septem,  duodecim,  viginti  octo,  triginta
sex  constantes,  quibus  idem  significatus,  idem  fere  habitus,  eadem  insignia  adsunt.  Sic  Trimurtis
illa:  Brama,  Vischnu,  Siva  exprimunt  cyclum  anni  vel  Zodiacum.  Quid?  quod  Indi  ipsi  indicarunt,
quo  Zodiaci  a  Signo  singula  haec  numina  (O  vernus  siue  progeneratio,  aestiuus  siue  conseruatio,
autumnalis  siue  contritio)  regnare  incipiant,  quae  initia  tempestatum  conueniunt  cum  Aegyptiacis.
Itaque  Trias  Indica  nihil  commune  habet  cum  Christiana,  quod  viri  mediis  in  terris  Christianis
nati  publice  contendere  non  dubitarunt,  sed  mere  est  naturalistica,  vel  astrologica.  Zodiacus  Indicus ¬
  plane  conuenit  cum  Aegyptiaco  diuisionibus,  praepositis  partium,  animalibus  praepositorum
symbolis  (Transact.  of  the  R.  As.  Soc.  Vol.  III.  P.I.  Tab.  I.).  Milites  Indi  in  exercitu  Aegyptiaco,
quum  monumenta  antiquitatis  Aegyptiacae  conspexissent  cum  Deorum  Dearumque  imaginibus,  animalibus, ¬
  plantis  aliisque  rebus  sacris,  suosque  Deos  recognouissent,  tanto  stupore  correpti  fuerunt,
vt  protinus  genua  flecterent  atque  preces  facerent  tamquam  suos  ad  Deos.
Denique  sicuti  mythologiae  Aegyptiacae,  Graecae,  Indicae  principium  est  astrologicum,  ita
et  reliquarum  omnium  nationum  religiones  ex  eodem  fonte  prodierunt.  Negari  enim  nequit,  etiam
apud  Phoenices  et  Carthaginenses,  Syros  et  Assyros,  Asianos,  Persas,  Slauos,  Germanos  aliosque
populos  Europaeos,  Arabes  antiquos,  Babylonienses,  Sinenses,  Japanenses,  Mexicanos,  Peruanos,
Insulanos  aliosque  reperiri  eosdem  deorum  dearumque  ordines,  eadem  ordinum  membra,  eadem
aut  idem  significantia  numinum  nomina  et  cognomina;  eadem  simulacra,  insignia,  attributa,  animalia ¬
  et  vegetabilia  sacra  ipsorum;  easdem  numinum  virtutes  et  proprietates  coniunctim  praedicatas; ¬
  eadem  festa,  eosdem  mythos  sacros,  fabulas,  traditiones,  cosmogonias  eiusque  generis  alia.
Hic  autem  placitorum  consensus  talis  ac  tantus  apud  diuersissimas  gentes  non  est  fortuitus.  Consensus ¬
  enim  ille  cernitur  in  rebus  minutissimis  atque  ab  arbitrio  humano  pendentibus.  Neque  hoc
probabile,  religionem  naturalem,  qualem  vidimus  apud  Aegyptios,  minutissimis  quoque  in  rebus
perpolitissimam,  subinde  a  certa  quadam  gente  per  missionarios  ad  reliquos  populos  omnes  peruenisse. ¬
  Non  enim  suffecissent  ad  hoc  perficiendum  millia  annorum.  Nullum  fuit  inter  populos
maxime  dissitos  tale  commercium.  Quum  vero  natio  nulla  sine  religione  constare  possit,  nationes
alienigenae  certe  non  recepissent  religionem  aliunde  sibi  oblatam,  praesertim  quum  oblata  religio
non  alia  esset,  quam  ipsis  propria,  scilicet  naturalis.  Quas  quidem  ob  causas  redeundum  est  ad
id,  de  quo  dudum  constat  inter  criticos  sanos,  omnes  omnium  nationum  religiones  communi  ex
fonte  prodiisse,  neque  vero  ex  polytheismo  et  fetischismo,  sed  ex  monotheismo;  eo  quidem  tempore, ¬
  quo  gens  humana,  breue  post  diluuium  tempus,  adhuc  vnita  esset,  quo,  vt  vidimus,  Zodiacus ¬
  noster  ortus  esset.  Omnis  vero  religionis  paganae  principium  est  astrologicum.  Haec  vero
tam  grauia  sunt,  vt  non  solum  Aegyptiorum,  Graecorum  Indorumque,  sed  omnium  populorum
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer