350
quae sub coelo sunt. Ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi -
vel feminae; similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terra, vel auium sub
coelo volantium atque reptilium, quae mouentur in terra, siue piscium, qui sub terra morantus
in aquis. His verbis enim clare indicatur, omnem religionem paganam, a qua Moses ex mandato ¬
diuino Israelitas ad Monotheismum reuocare debuit, in eo constitisse, quod astra coeli vt
personae diuinae colebantur atque singulae naturae partes ad singula numina referebantur.
lam breuiter demonstremus, non ex alio, sed hoc ex principio omnes veterum atque gentilium ¬
hodiernorum religiones et mythologias explicari debere.
Quod primum Aegyptios attinet, constat, quam imperfecte et false recentissimis adeo temporibus ¬
horum mythologia exposita fuerit. Nihil dicamus de eo, quod imagines Deorum Dearumque -
in monumentis depictas ad aliena numina Aegyptiaca a Graecis Latinisque nominata retulerunt ¬
et vice versa, quod numina Aegyptiaca compararunt cum Graecis Romanisque alienis; vt
accidit maxime in Pantheo Aegyptiaco Champollionis. Praecipue in eo errarunt mythologi, quod
numinibus Aegyptiacis significatus metaphysicos et ideales adscripserunt, quod alia ad astronomiam,
neque vero ad vires cosmicas et anthropologicas retulerunt; alia ad rerum naturam, neque vero
ad coelum. Quid? quod vel nuperrime serio contenderunt, apud Aegyptios primum exstitisse divinam ¬
quandam trinitatem, ex qua nata sit secunda, tertia quaedam, quarta et sic porro; quae
quidem Aegyptiorum numina fuerint vera et genuina. Vidimus autem, longe aliud fuisse mythologiae ¬
Aegyptiacae principium. Primus enim numinum ordo continuit septem Cabyros seu planetas, ¬
quorum nomina exhibet prima regum Aegyptiorum dynastia apud Manethonem, quorumque
simulacra exstant variis in monumentis (Tab. VIII. VII.), quippe figurae pusillae. Sic Cambyses
Cabyros pusillos risit Memphi atque iidem Cabyri pusilli exstant alias inter Deos maiores, vt in
porta Tentyritica (Desc. de l’Eg. Vol. IV. Tab. 5.), quae eandem constellationem continet, atque
Zodiacus Tentyriticus (Tab. IV.), quippe Neronis natiuitatem. Porro XII. Aegyptiorum numina
fuerunt XII Zodiaci Signa, vt vidimus, singulis planetis adscripta. Reliqua numina spectant ad
alios partium Zodiacalium Dominos, atque ad O et ) in iis versantes. Sic sane trinitas illa
Aegyptiorum celeberrima (Kamephi), Agathodaemon, Phtha, Amun (Creuzer Symb. I. 518.), valet
Zodiacum tripartitum, siue, ratione temporis, annum tripartitum secundum notissimas tres anni
tempestates (p. 39.), vel O vernum, aestiuum, autumnalem hibernumue. Haec omnia autem numina ¬
coelestia partes suas habebant in terrarum orbe, tempore vitaque humana. Quare idem
numen veluti Osiris varias in se continebat notiones. Itaque quod veteres diserte atque sexcentis
in locis tradiderunt, omnes Aegyptiorum Deos Deasque primum quidem ad astronomiam spectare,
id monumentis nostris astronomicis extra omnem dubitationem positum est.
Iam vero si mythologiae Aegyptiacae principium fuit astrologicum; negari nequit, idem fuisse .
etiam Graecae et Latinae. Diserte enim Herodotus testatur, religionem et numina Graeca ex
Aegypto venisse; sexcenties veteres numina Aegyptiaca cum Graecis compararunt. Eundem apud
Graecos et Aegyptios habemus Deorum ordinem, eandem Triadem (Creuzer Symb. II. 484.), eosdem -
septem Cabyros, eosdem XII. Deos maiores. Nomina Deorum Dearumque Graeca, quod alias
demonstrabitur, sunt Aegyptiaca aut idem atque illa significantia, attributa et insignia paria, significatus ¬
aequales Aegyptiacis. An plura cupis? Id autem peculiare habet mythologia Graeca, quod