Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  349
latuerunt  aut,  quod  valet  maxime  de  libris  veterum  astrologicis,  neglecti  fuerunt  fontes,  vnde
vera  veteris  mythologiae  cognitio  deriuanda  esset.  Quaeritur,  quid  sint  veterum  nationum  Dii
Deaeque;  quas  ideas  cum  nominibus  et  simulacris  numinum  coniunxerint;  cur  certis  nominibus
certisque  simulacris,  insignibus,  attributis  singula  expresserint;  cur  certis  in  locis,  certis  festis,
certis  modis  singula  idola,  animalia,  vegetabilia  coluerint;  cur  alia  cum  aliis  confuderint,  aut  se
iunxerint  ab  aliis;  cur  alia  pro  bonis  et  propitiis,  alia  pro  malis  nefandisque  habuerint;  cur  in  terris
maxime  diuersis  eadem  sacra  reperiantur;  quando  et  quomodo  singula  populorum  numina  eorum
que  ordines  fuerint  orta;  quomodo  sacra  gentilium,  ad  quos  religio  reuelata  nondum  peruenit,
cohaereant  cum  antiquis  ipsorum  populorum  sacris?  Ad  haec  omnia  autem  mythologia,  qualis  nunc
est  eius  ratio,  partim  nihil  respondet,  partim  imperfecte  et  false,  partim  tam  varie  et  diuerse,  vt
sane  nescias,  quid  credendum  sit.  Pendent  enim  haec  omnia  a  iusto  veterum  religionum  principio
eruendo.  Eo  enim  iam  peruenit  mythologia,  vt  negari  nequeat,  omnes  veterum  religiones  inter
se  cohaerere,  ex  eodem  fonte  prodiisse,  in  quo  versantur  potissimum  V.  C.  Creuzeri  merita.
Quare,  vero  omnis  mythologiae  principio  constituto,  facile  erit  iudicare  de  indole  et  natura  re
ligionis  cuique  populo  propriae.  At  vero  in  eo  potissimum  cernere  licet  mythologorum  nostrorum
diuersitatem.  Maxime  enim  varia  et  discrepantia  sunt  principia  mythologiae  commendata.  Alii
principium  astronomicum,  alii  physicum,  alii  metaphysicum,  alii  historicum,  alii  anthropologicum,
alii  adeo  politicum,  alii  alia  pro  veris  habuerunt.  Licet  in  his  omnibus  aliquid  veri  insit;  patet
tamen,  haec  principia  partim  non  sufficere  ad  indolem  mythologiae  antiquae  et  hodiernae  explicandam, ¬
  partim  pugnare  cum  ipsius  natura.  Verum  omnis  mythologiae  principium  est  astrologicum, ¬
  quod  diserte  in  libris  veterum  astrologicis  indicatur  atque  ex  monumentis  Aegyptiorum
astronomicis  cognoscitur;  cuius  haec  est  ratio.
Natura  Dei  O.  M.,  omnium  rerum  auctoris,  conseruatoris  et  gubernatoris,  patefacta  esi
in  operibus  suis,  nimirum  coelo  et  terrarum  orbe.  Vires  diuinae  conspiciuntur  praecipue  in
coelo  cum  astris  et  planetis  septem,  quorum  a  motu  pendent  vicissitudines  in  rerum  natura.
Deus  0.  M.  vlitur  planetis  ceu  instrumentis  in  gubernando  mundo  (p.  75.).  Seplem  planetae,
natura  inter  se  diuersi,  sunt  symbola  septem  virtutum  principalium  diuinarum,  quae,  seorsim
cogitata,  totidem  personas  diuinas  valent.  Ad  planetas  pertinent  omnium  rerum  ortus  et  interitus -
  (p.  75.).  Totus  terrarum  orbis  atque  omnes  res  in  sensus  humanos  cadentes,  quin  ipsarum -
  quoque  partes  ad  aliquem  planetam,  quippe  natura  similem  spectant,  ita  vt  singuli  planetae
varia  habeant  tum  in  coelo,  tum  in  mundo  sua  symbola  ac  partes  (p.  79.).  Hinc  certi  numinis
notio  omnia  ea  in  se  comprehendit,  quae  in  rerum  natura  omnino  cum  certo  planeta  simillimas
vires  exserant.  Planetis  ac  numinibus  natura  similibus  sunt  symbola  nonnulla  communia,  par
tim  phonetica,  partim  physicalia.  Planelae  potiores,  Q  et  ),  assumunt  proprietates  numinum
cum  ipsis  certo  tempore  cooperantium.
Hoc  vero  omnis  mythologiae  principium  astrologicum,  a  veteribus  ipsis  propositum  atque  monumentis ¬
  Aegyptiacis  confirmatum,  non  nouum  et  inauditum  est,  sed  ab  ipsa  Scriptura  sacra  dudum ¬
  iamiam  proditum.  Leguntur  enim,  omissis  aliis  locis,  haec  verba  (Deuter.  IV.  16.):  Ne
forte,  eleuatis  oculis  ad  coelum,  videas  Solem  et  Lunam  et  omnia  astra  coeli  et  errore  deceptus -
  adores  ea  et  colas,  quae  creauit  Dominus  Deus  tuus  in  ministerium  cunctis  gentibus,
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer