Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  348
literarumque  historiam  quam  maxime  concinnam  et  aequabilem  exstruere  contigerit.  Quum  enim
monumenta  Aegyptiaca,  ab  antiquissimis  inde  temporibus  vsque  ad  Constantinum  M.  facta,  fere
innumera  contineant  constellationes,  aetatem  artificum  accuratissime  indicantes;  inde  demonstrari
poterit,  qualis  singulis  aetatibus  fuerit  ratio  aedificandi,  excidendi  statuas,  insculpendi  imagines,
scribendi  literas,  aliasque  artes  exercendi.  Hinc  patebit,  quomodo  singulis  saeculis  artes  excultae, ¬
  subinde  a  pristino  statu  in  deteriorem  delapsae  fuerint  non  modo  in  vniuersum,  sed
singulis  quoque  Aegypti  in  regionibus.  Sic  tria  illa  antiquissima  artis  Aegyptiacae  monumenta
(Tab.  VII.  VI.  V.)  multum  differunt  a  Zodiacis  Tentyriticis.  Monolithus  Parisinus,  anno  1832
a.  Ch.  elaboratus,  summa  excellit  styli  elegantia,  designatione  accuratissima,  expressione  viua,
licet  non  nimis  subtili,  atque  eo,  quod  figuras  haud  profunde  in  lapidem  incisas  continet.  Eaedem ¬
  fere  virtutes  sunt  Sarcophagi  Parisini  et  Londinensis,  ducentis  annis  post  elaborati;  vterque
tamen  negligentia  quadam  differt  a  Monolitho  dicto.  Zodiacus  Tentyriticus  vero,  anno  37  p.  Ch.
confectus,  ruditate  maxima,  licet  stylo  minutali,  designatione  crassa  et  negligente  est  insignis.
Item  papyrus  d’Hermandi  (Tab.  IX.),  anno  1104  a.  Ch.  scripta,  stylo  crasso,  sed  magnifico,  literis
longis  largisque,  sed  bene  designantibus,  longe  differt  a  papyris  aetate  Lagidarum  scriptis.  Ex
his  iam  clarum  est,  breue  post  Mosis  aetatem  artes  quam  maxime  floruisse  in  Aegypto;  subinde
magis  magisque  in  grauioribus  et  potioribus  negligentiam  et  turpitudinem,  in  minutiis  curam  ineptam ¬
  admisisse.  Itaque  astronomiae  auxilio  historia  artium  Aegyptiacarum  profecto  accuratis
sime  et  certissime  describetur.  Certe  artium  Graecarum  et  Latinarum,  aliarumue  historia  nunquam ¬
  adeo  excoli,  dissipari  et  corrigi  poterit,  etiamsi  ingenia  Winckelmanniano  potiora  exstiterint. ¬
  Praeterea  monere  licet,  astronomiae  Aegyptiacae  monumentis,  quippe  simul  theologicis,
etiam  historiam  ecclesiasticam,  saltem  Gnosticismum  illustratum  iri.  Constat  enim,  Gnosticos  antiquam ¬
  Aegyptiorum  astrologiam  et  mythologiam  consuere  studuisse  cum  religione  Christiana.
VI.
Ratio  Mythologiae  veterum  gentium  mutanda.
Grauissima  totius  antiquitatis  pars  iure  meritoque  habetur  mythologia.  Nullum  enim  est
literarum  et  artium  veterum  monumentum,  nullus  fere  historiae  euentus,  nulla  terrarum  regio  et
vrbs,  quae  non  spectauerint  antiquam  ad  religionem,  aut  inde  originem  habuerint,  quae  non  explicari ¬
  possint  et  debeant  ex  placitis  veterum  sacratioribus.  Praeterea  multum  interest  scire,
quaenam  veterum  fuerit  religio;  quomodo  rerum  omnium  auctorem  et  gubernatorem  supremum
coluerint;  quid  valeat  in  religione  ratio  hominum  pura  sine  reuelatione  diuina;  quorsum  tendant
nationes,  quae  reiecto  reuelationis  lumine  suum  arbitrium  sequi  maluerint.  Nulla  profecto  datur
vera  antiquitatis  cognitio,  nulla  rerum  nostrarum  iusta  aestumatio  sine  interiori  veterum  religionum ¬
  intelligentia.  Quae  quo  magis  perspecta  haberent  maiores  nostri,  eo  diligentius  in  hoc  ar
gumentum  inquisiuerunt.  Inde  a  bonarum  literarum  instauratione,  vix  dici  potest,  quot  libri  prodierint, ¬
  qui  mythologiam  et  religionem  antiquam  illustrare  studerent.  Nihilominus  concedendum,
omnem  nostram  mythologiae  cognitionem  etiamnum  esse  maxime  imperfectam,  mutilam,  mancam,
inconcinnam,  innumeris  erroribus  confertam.  Difficillima  enim  est  haec  quaestio  atque  in  obscuro
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer