- 345
Signa absonum esset. Alioquin Aries veniret in w, Sagittarius in , Leo in II; quod vetat
astrologiae antiquae ratio. Minime enim aries t (), leo § (II), arma ę () adscribuntur
atque plane contrarium est omni veterum philosophiae et astrologiae, adscribere planetis singulis
animalia aliasque res ab ipsorum natura plane alienas. Iam ex his omnibus, quum ex astrologia
cognoscatur origo Zodiaci nostri, intelligitur, quo tempore Zodiacus ortus sit. Patet enim, eum eo
tempore ortum esse, quo punctum aequinoctiale vernum esset prope stellam & splendidissimam
Aldebaran; initium )( vero constaret primariis Y stellis. Cum 8 oritur Orion, praecipue cingulum
cum stella $. Sin vlla coeli pars conueniebat principio et capiti Zodiaci, haec erat constellatio,
omnium splendidissima habituque maxime singulari. Hinc vero colligitur, puncta aequinoctialia
ab eo inde tempore, quo Zodiacus ortus sit, recessisse 74°. Tenendum enim, initio animalia in
Zodiaco ita disposita fuisse, vt quoduis Signum certo planetae proprium id animal contineret, quod
per naturam suam et philosophiam communem ei ipsi planetae ac Domino Domus coelestis con
veniret. lam aequinoctia recedunt 74° post 5312 annos, atque totidem reapse anni elapsi sunt
a Diluuio ad hunc diem, quum sequimur Scripturam Sacram atque epocham Exodus, obseruatio
nibus nostris antiquissimis erutam. Vidimus enim, Mosen excessisse Aegyptum anno 1908 a. Ch.
atque a Diluuio ad Mosen anni numerantur 1574, qui cum superioribus, addita aera Christiana
(1831), efficiunt 5312 annos. Itaque has ob causas negari nequit, Zodiacum nostrum ortum esse
5312 annis ante hunc diem. Quum prius statueris, contradixeris rationi Zodiaci nostri et toti
veterum religioni. Sin alicui videatur iusto audacius statuere, Zodiacum, cum oriretur, inceptum
fuisse a gradu 14 Tauri, siue Orionis 6; hoc saltem concedendum, stellam Y a antiquitus fuisse
initium Signi, cui 24 praeesset (X), atque ga initium Zodiaci; quae stellae 65° vel 66° recesserunt ¬
nunc a locis suis genuinis. Hinc id saltem sequeretur, Zodiacum 600 annis post Diluuium
animalibus apotelesmaticis instructum fuisse. Itaque hic sit annus, quo genus humanum idololatriam ¬
et astrologiam susceperit. Centum enim annis post prima periodus Sothica incepit, cuius
longitudo et initium iam nota erant tum temporis. Huc facit quoque Herodotus (II. 43.), quum
dicit, (circiter) 17000 annis ante Amosin (1908 a. Ch.) prodiisse XII. Deos maiores (12 Zodiaci
Signa) ex VIII. Cabiris (planetis cum g). Quemadmodum enim Herodotus constanter timide et
implicite tradidit, quae ex mysteriis essent; ita et hic pro annis in mente habuit 17000 menses,
qui valent 1417 annos. Ipse enim alias nouerat ex ore Aegyptiorum, primum post diluuium reg
nasse Menen, atque a Mene ad Amosin 3000 annos numerarunt. Quare, quum Herodotus non
17000 menses in mente habuisset, ipse sibi contradixisset. Similiter Diodorus (III. p. 83.) narrat,
Chaldaeos annis 473000 ante Alexandrum astronomiam iam coluisse; qui numerus significat dies,
quum Simplicius (II. p. 123.) diserte antiquissimas obseruationes ad annum 2253 a. Ch. referat,
Vtique mensis et dies typi sunt anni. Ergo ex sententia Herodoti Zodiacus ortus est circiter
5156 annis ante hunc, vel 156 annis post Diluuium. Haec autem epocha adeo respondet ei, quae
ex recessu punctorum aequinoctialium sequitur; vt sententia nostra multum inde probabilitatis trahat
Ceterum recessum punctorum aequinoctialium non ab Hipparcho demum inuentum fuisse, ipsae
inscriptiones nostrae antiquiores, vt vidimus, testantur.
Ipse Manetho, quum primi reges ab eo memorati sint planetae (p. 83.), confirmat aetatem
Diluuii. Tradit enim, dynastiarum XVI. primarum tempore regnasse Deos. Ergo innuit inde a
XX