Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  343V. -

Incrementa  Historiae  praecipue  Aegyptiacae.
Quum  chronologia  arctissime  cohaereat  cum  historia,  quumque  historia  Aegyptiaca  coniuncta
sit  cum  Hebraica,  Graeca,  Persica,  Indica  aliisque;  per  se  intelligitur,  quanto  momento  sit  astronomia ¬
  Aegyptiaca  ad  historiam  omnem  corrigendam  et  instruendam.  Nemo  enim  nescit,  quam
obscura  et  confusa  sit  historia  maxime  antiquissima  non  solum  Aegyptiorum,  sed  omnium  nationum. ¬
  Repetere  licet,  superesse  adhuc  2000  monumenta  astronomica  historica,  ab  antiquissimis
temporibus  ad  imperatores  vsque  Romanos  deinceps  facta.  Et  primum  quidem,  his  monumentis
initium  historiae  Aegyptiacae  definiri,  clarum  erit.  Quamuis  enim  ex  eo,  quod  antiquissima  Aegyptiorum ¬
  monumenta  ad  dynastiam  XVIII.,  paucissima  ad  praecedentem  pertinent,  iam  sequeretur, -
  non  esse  adeo  antiquam  Aegyptiorum  historiam,  vt  multi  putarunt;  id  tamen  vix  certius
confirmari  poterit,  quam  ipsis  obseruationibus  monumentorum  astronomicis.  Exemplo  sit  Zodiacus ¬
  Tentyriticus.  Nemo  nescit,  quantopere  Zodiacus  Tentyriticus  et  maior  et  minor,  quippe  eiusdem ¬
  styli  et  aetatis,  ingenia  humana  exercuerint  et  turbauerint.  Quum  enim  multi  haec  monumenta -
  ad  antiquissima  tempora  spectare  crederent,  quippe  ad  annum  1700,  aut  2200.  aut  4200,
aut  5200  ante  Christum,  aut  priores;  historiam  incipere  docuerunt  philosophi  nunc  6000,  nund
15000,  nunc  25000,  nunc  30000,  nunc  40000  annis  ante  dominum  nostrum  J.  Ch.  7).  Hae  tales  ac
tantae  nugae  nunc  satis  diluuntur,  vera  Aegyptiorum  astronomia  intercedente,  ex  qua,  vt  vidimus,
Zodiacus  Tentyriticus  meram  Neronis,  imperatorís  Romani,  natiuitatem  in  se  continet.  Quemadmodum ¬
  vero  de  Zodiacis,  Tabulaque  Isiaca  demonstratum  est,  ea  monumenta  multo,  quam  putarunt, -
  esse  iuniora;  ita  quoque  de  aliis,  quae  pro  antiquissimis  habentur,  monumentis  demonstrari
potest,  ea  historiae  nostrae  fines  non  excedere.  Qua  de  re  subsistendum  erit  in  eo,  quod  dudum
nouimus,  id  esse  historiae  initium,  de  quo  in  vulgus  constat,  scilicet  Diluuium.
Profecto  praeter  omnem  expectationem  ab  astronomia  Aegyptiaca  hoc  etiam  factum  historicum ¬
  mirum  in  modum  confirmatur  accuratiusque  definitur,  ita  vt  aetas  Diluuii  eiusque  vniuersitas
mathematica  fere  ratione  demonstrari  possint.  Quaeritur,  quomodo  et  quando  Zodiacus  noster
ortus  fuerit.  Nemo  nescit,  quam  multi  de  Diluuii,  quod  Scriptura  Sacra  narrat,  veritate  dubitaverint; ¬
  quam  varie  chronologi  eius  epocham  definiuerint;  quam  leuiter  eius  vniuersitatem  negaverint. ¬
  Scilicet  inde  a  Diluuio  vsque  ad  exodum  Israelitarum  elapsi  sunt  1574  anni.  Sic  docet
vir  sanctus,  Syncellus  (p.  101.  A.  V.),  qui  aliis  etiam  libris  vsus  est,  quam  nos  nunc  habemus,  in
chronologia  antiquissima  illustranda  et  confirmanda.  Iam  vidimus,  secundum  communem  veterum
sententiam  Mosen  ante  initium  dynastiae  XVIII.  regum  Aegyptiorum  ex  Aegypto  egressum  esse
atque  nouimus,  id,  secundum  obseruationes  nostras  astronomicas,  accidisse  anno  ante  Christum
1908.  Hinc  Diluuium  accidit  anno  3480  a.  Ch.,  h.  e.  ante  hos  5311  annos.  Iam  apud  astronomos ¬
  constat,  stellas  Arietis  nunc  cerni  in  Tauro  suppositio  astronomico.  Porro  constat,  puncta
7)  Sententiae  Fourieri,  Grasberti,  Remis-Raigesi,  Hermae  Trismegisti  (Unumstösslicher  (?)  Beweis,  dass
die  Erde  3  und  4mal  älter  ist),  alior.  Vid.  Paravey:  Nouvelles  Considérations  sur  le  planisphère  de  Dendera
Par.  1822.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer