Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  341
(8)  significant  (p.  193.).  Hic  autem  Canobus,  nauclerus  dictus  Menelai,  cum  eo,  Troia  expug
nata,  venit  in  Aegyptum;  quo  facto  ei,  morsu  viperae  letali  interfecto,  non  solum  templum,  quo
diuino  honore  coleretur,  sed  et  vrbem  Canobum  exstructam  esse,  narrant  4).  Quum  Aegyptii  pere
grinos  maximopere  auersati  fuerint  et  neminem  praeter  Pharaones  suos,  vt  sola  inscriptio  Rosettana -
  docet,  diuino  honore  habuerint;  clarum  est,  illum  Canobum  non  fuisse  neque  peregrinum
neque  nauclerum  proprie.  Nauclerus  vero  Menelai  (C)  sane  Canobus  (2)  constans  O  comes  vocari -
  poterat.  Huc  accedit,  quod  sarcophagus  Sethi  vel  Sesostridis  non  in  sepulcris  Thebanis,  vbi
reliqui  regum  sarcophagi  inuenti  sunt,  sed  Alexandriae  in  basilica  antiquissima  conseruatus  fuit  5),
qua  quidem  in  prouincia  et  vrbe  Canobus  a  Troia  redux  appulisse  dicitur  cum  Menelao.  Quae
quidem  omnia  adeo  inter  se  consentiunt,  vt  non  improbabile  sit,  Menelaum  nostrum  siue  Sethum,
Sesostridem,  Thuorin,  Aegypti  principem,  partem  habuisse  in  bello  Troiano.  Qui  quum  mortuus
sit  anno  1555  a.  Ch.  a  Troia  redux;  inde  colligi  possit,  anno  1554  a.  Ch.  Troiam  excisam
fuisse.  Sed  faciamus  haec  omnia  esse  parum  certa;  veteres  saltem  in  eo  consentiunt,  Thuori
vel  Polybo  Homeri  regnante  Ilium  captam  esse.  Iam  duo  reges  Thuores  commemorantur  a  ve
teribus,  alter  dynastiae  XIX.  primus  rex,  alter  sextus.  Ad  huius  quidem  aetatem  Syncellus  bellum
Troianum  refert.  At  Syncellus,  quum  Mosen  non  ad  primum  Amosin,  sed  ad  secundum  retulisset
etiam  non  primo  Thuori,  sed  secundo  dynastiae  XIX.  regi  Troiae  expugnationem  adscribere  debuit. -
  Quam  ob  causam  haec  epocha  sane  caderet  in  annum  1554  a.  Ch.  Sin  recte  se  habet,
quod  Syncellus  tradit,  Troia  saltem  diruta  fuit  nonnisi  circiter  153  annis  post,  siue  1400  a.  Ch.
A  Thueris  enim  primi  morte  vsque  ad  secundi  sunt  anni  153,  teste  Africano;  vel  139,  vt  Eusebius -
  vult.  Itaque  Troia  est  capta  aut  anno  1554,  aut,  quod  minus  probabile,  1400  a.  Ch.  Ex
quo  sequitur,  multum  eos  errasse,  qui  Troiam  800,  vel  1100,  vel  1200  annis  a.  Ch.  fuisse  expugnatam ¬
  tradiderint.
lam  duabus  historiae  antiquissimae  epochis  grauissimis  astronomice  constitutis,  clarum  est,
inde  omnem  chronologiam  antiquiorem  emendari  et  corrigi  debere.  Quemadmodum  enim  Exo
dus  Israelitarum  atque  bellum  Troianum  in  alia  tempora  incidunt,  quam  vulgo  putarunt;  ita
et  reliqui  tum  priores  tum  posteriores  historiae  euentus  alias  ad  aetates,  quin  alia  ad  saecula  revocari ¬
  debent.  Quae  quum  grauissima  sint,  hanc  apponere  licet  tabulam  chronologicam,  ex  qua
reliqua  iam  pendent  6).
4)  Epiphan.  in  Ancorat.  §.  CVIII.  Opp.  T.  II.  p.  109.  Pet.  Schlaeger  de  Numo  Hadriani  plumbeo  p.  93.
5)  Vid.  Descript.  de  l’Eg.  Explicat.  des  Pl.  A.  Vol.  V.  Alex.  p.  523.  ss.
6)  Coquerel  in  libro:  Lettre  à  M.  Ch.  Coquerel  sur  le  système  de  M.  Champollion,  considéré  dans  ses
rapports  avec  l’Ecriture  Sainte.  Amsterd.  1825.  8.,  studuit  chronologiam  antiquam  ad  noua  principia  reuocare
Sed  quum  chronologia  nostra  astronomica  130  annis  differat  a  Cbampollionis,  sane  epochae  historicae  inde
constitutae  multum  adhuc  a  vero  alienae  sunt.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer