Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

340
ipse  est  haud  dubie  ille  Menelaus,  qui  Troiano  bello  interfuisse  et  in  Aegypto  mortuus  esse  dicitur ¬
  cum  Canopo  nauclero.  Quod  breuiter  demonstrandum  habemus.  Nomen  Sethi  scribitur  tum
in  sarcophago  Britannico,  tum  in  aliis  monumentis,  vti  in  Tabula  V.  a.  Lin.  Z.  b.  c.
Prima  nominis  phonetici  figura  est,  quod  quatuor  palmae  folia  testantur,  Sol  (p.  174.),  appellatus ¬
  Aegyptiace  pa  et  Aa  atque  Amon.  Hieroglyphica  duo  sequentia  pronunciantur  ME
amare,  amatus.  Habes  itaque  ME-pa  vel  ME-Aa,  vel  cum  articulo  MENAA,  ex  quo  Mevelaog
nomen  ortum.  Accipiter,  et  Q  et  %  symbolum  (p.  194.),  significat  Seth,  Sethos,  Sethus,  et  reapse
Decuria  Q  in  S  Sothis,  Decuria  vero  §  Syth  vel  Eir  vocantur.  Habes  iam  Sethum  vel  Xa9og,
primum  dynastiae  XIX.  regem,  quem  veteres  plerumque  vocant.  Sequitur  contignatio  quaedam
vel  domicilii  species,  in  quo  alias  duae  figurae  sedentes  inscriptae  cernuntur,  symbolum  §  scilicet
Esmuni,  seú  domini  terrae  (p.  193.).  Quo  symbolo  terrarum  orbis  oo,  vel  Oecumene  Tup,  omneilas, -
  significatur.  Quae  vox  cum  praecedente  coniuncta  efficit  nunc  Seth-tho,  nunc  Seth-ter,
Sethos-tre,  vnde  Sesostris  nomen,  quod  aequiualens  nomini  Sethos  a  Diodoro  affertur.  Sin  syllaba ¬
  tho  praeponitur,  habes  tho-or,  ooy-op,  Jovooig,  quo  nomine  Syncellus  (p.  155.),  imo  antiquior ¬
  historicus,  primum  dynastiae  XIX.  regem,  nimirum  Sethum  appellat.  Memorandum  enim,
accipitrem  etiam  „o,  Horum,  significare  (p.  193.).  Itaque  in  sarcophago  Britannico  haec  sunt
huius  regis  nomina:  Thuoris,  Sesostris,  Sethos,  Memnon,  Menelaus.
Non  is  sim,  qui  contendam,  Menelaum  Homeri  (II.  B.  590.)  eundem  esse  atque  Aegyptiacum;
fuerunt  tamen  qui  sane  id  contenderent.  Homerus  Graecus  enim  quin  multis  saeculis  post  historiae
facta  in  patriae  suae  gratiam  poetice  exornauerit  et  transformauerit,  vix  dubium  est.  Ipse  frater
Menelai  Agamemnon  (A2E-ME-AMOYN)  nomine  quidem  est  Aegyptiaco.  Ceterum  constat,  Menelaum -
  Homericum  e  bello  Troiano  reducem  reapse  in  Aegyptum  venisse,  atque  nouimus  vrbem
et  nomum  Menelai  in  Aegypto,  scilicet  in  vltima  Aegypti  parte  (domo  Z  decuria  C)  haud  procul -
  ab  Alexandria  sitam  (II.  §.  6.).  Etiam  probabile  est,  Aegyptios  partem  habuisse  in  bello
Troiano.  Antiqua  enim  fuit  principum  Graecorum  atque  Aegyptiacorum  necessitas,  quum  Aegyptii
antiquitus  in  Graeciam  deduxerint  colonias.  Quum  vero  Graeci  etiam  gentes  fere  barbaras,  vt
Rhodios,  Symenses,  Cretenses  secum  habuerint;  mirum  sane  esset,  si  Aegyptios  sibi  affines  ad
auxilium  non  euocassent.  Nolumus  vrgere,  a  Troianorum  partibus  stetisse  Hrgaiyuy»,  quod  deriuari ¬
  potest  a  HOYpO-XM,  rex  Aegypti.  Id  vero  maxime  conueniens  est,  quod  veteres  omnes
tradunt,  regem  Sethum,  siue  Sesostridem  expeditionem  longam  fecisse  ex  Aegypto  per  Palaestinam, -
  Syriam,  Asiamque  minorem,  Joniam  (Her.  II.  106.)  vsque  ad  Thraciam,  vel  Bosporum
Thracium.  Hac  enim  in  regione  sita  fuit  Troia.  Porro  traditur,  inter  expeditionem  Sesostridis
nouem  annos  elapsos  esse.  Post  totidem  vero  annos,  quod  neminem  fugit,  Troia  demum  capta
fuit.  Addere  licet,  Menelaum  Homericum  quoque  post  totidem  fere  annos  demum  in  patriam  rediisse. -
  Ergo  expeditio  Sesostridis  simillima  fuit  Troianae.  Profecto  quidem  res  gestae  Sesostridis ¬
  nimis  auctae  et  in  maius  elatae  fuerunt,  neque  obscurum  est,  Manethonem  comparasse  Sesostridem -
  primum  cum  Nimrodo;  sed  expeditionem  Sesostridis  non  maiorem  fuisse  ea,  quam  princeps ¬
  Aegyptius  vsque  ad  Troiam  suscipere  possit,  vel  ex  eo  apparet,  quod  Sesostris,  quaecunque
egit,  nouem  annorum  spatio  absoluisse  narratur.  Denique  respiciendum  est  ad  fabulam  de  Canopo. -
  Canopus  scilicet,  vel  Canobus,  Kai-NoyB,  pariter  atque  Seth,  Sethus,  Sothis,  Mercurium
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer