338
Primum quidem obseruandum, in Tabula Bankesia 4 vel 5 reges negligi, quos Graeci habent. ¬
Quum vero hoc in catalogo neque Josephus, qui 17 reges nominat, cum Eusebio, neque
Eusebius vel Manetho cum Syncello consentiant, neque numero, neque ordine regum; quum porro
eadem nomina passim bis deinceps scripta reperiantur; quum denique Tabula Bankesia, quippe
fere 1700 annis a. Ch. scripta, nulli corruptelae obnoxia fuerit atque fide multo quidem Manethone, ¬
ex quo reliqui hauserunt, dignior sit: certum est, huncce regum catalogum Bankesianum,
quippe ipsa horum regum aetate confectum, verum esse. Sin quatuor illi principes, quas Tabula
Bankesia omittit (a. b. c. d.), vere regnarunt, vt Manetho tradere videtur; haud dubie vna cum
reliquis, vt Achencheres femina, regnum habuerunt. lam de his rex 46, pariter atque in templo
Amadae aliisque permultis in monumentis, sic scribitur 2). Annulus prior continet deinceps has
figuras : circellum, muri speciem, scarabaeum, tria puncta vel pinnas. Annulus posterior exhibet
deinceps: Ibidem, alias lunam falcatam; plantam tribus radicibus longis, atque hamum; quae
sonant: AMS (Amos et Thuthmos). Quae literae plane conueniunt cum iis, quibus rex Amosis,
vel Thuthmosis in monolitho Parisino significatur, tum in priori annulo, tum in posteriori (Tab. VII.
marg.). Primum enim circellus solaris ytroque in loco idem est. Vasculum cum habena (Tab.
VIII. Ar. VI. b. VIII. d.) pariter atque murus 3 sunt symbola (I. §. 49. No, 3. p. 197.). Praeterea
vasculum ansatum vere m sonare, ideoque muro respondere, cognoscitur ex Saltio (Essay cet.
Tab. IV. No. 39. col. 40.). Item conueniunt 2 noctua et scarabaeus (II. §. 10. p. 197.); tria
vero puncta atque vasculum cum duabus ansis i sonant, quippe (Tab. VIII. Ar. XII. b.) eidem 3
sacra, de quo infra. Porro nomina Thuthmosis et Amosis, vt statim primus huius dynastiae rex
demonstrat, eadem sunt. Nam ) et § vt vidimus, multa symbola habent communia (I. §. 54.
p. 68.) atque figura lunae pariter atque Ibis (Thoth) a pronunciantur. Denique anser et hamus,
5 symbola, s significant. Itaque monolithus Parisinus spectat ad Amosin, vel Thuthmosin, regem
dynastiae XVIII. septimum, vel 46 tum Tabulae Bankesiae. Quod vero attinet sarcophagum
Parisinum regis Ramsis Meiamuni, hoc nomen (Tab. VI. Z.) plane eodem modo scriptum reperitur ¬
in Tabula Bankesia sub finem (No. 51.). Ergo sarcophagus dictus continet natiuitatem Ramsis
Meiamuni, regis dynastiae XVIII. penultimi. Quum Amosis II. natus sit anno 1832 ante Ch.,
nec nisi 9 annis cum 8 mensibus regnauerit, eius pater vero 26 fere annis; probabile est, Amosin ¬
imperium demum suscepisse, quum aetate profectior esset. Ponamus, Amosin, quum natus
esset 1832, anno aetatis suae 48, siue anno 1784 a. Ch. coronatum fuisse. Hinc vixit Amosis
omnino, quum regnauerit 9 annos, 8 menses, annos fere 58. Iam tradunt obseruationes nostrae
astronomicae, inter genituram Amosis et Ramsis Meiamun 139 annos praeterlapsos esse. Quum
vero Amosis anno 1784 regnum susceperit; ab eius regni initio vsque ad annum natalem Meiamunis ¬
anni sunt 91. Totidem fere, nimirum 92 annos numerant historici Aegyptiaci. Iam vero
Ramses Meiamun regnauit 66 annos, eius pater vero tantummodo 1 annum et 4 menses; ex quo
sequitur, Ramessem Meiamun, patre juuene mortuo, primo vel secundo aetatis suae anno pro
rege habitum fuisse. Quo facto vtique inter Amosis II. et Meiamunis inaugurationem 92 anni,
2 Hae aque ala regun nomina permuilta debeo V. O. Migoe, Architectae Parsino, qui septem fere
annos in Aegypto versatus est.