Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  337
ante  Christum,  verbi  causa,  Salomo,  coacuus  Pharaonis  Sesak,  vixerit,  quoue  Moses  ex  Aegypto
egressus,  Abraham  ingressus  fuerint.  Porro  eadem  est  ratio  inter  historiam  Aegyptiacam  atque
Graecam;  quare  chronologiae  Aegyptiacae  est,  emendare  et  stabilire  Graecam.  Idem  denique
valet  de  chronologia  Persica,  Assyria,  Chaldaica  aliisque,  quarum,  vt  constat,  eadem  est  cum
Aegyptiaca  coniunctio.
At  ne  in  vanum  disputasse  videaniur,  id  quod  iam  diximus  exemplo  demonstretur.  Notum
est,  e  sententia  vulgari  Mosen  circiter  1500  annis  ante  Christum  ex  Aegypto  egressum  esse.
Dissentiunt  vero  chronologi  adeo,  vt  alii  dicant,  id  accidisse  a.  Ch.  anno  1487,  alii  1491,  ali
1571,  alii  1731,  alii  1821,  alii  1835,  vt  Syncellus,  alii  1854,  alii  aliis.  Mira  profecto  discrepantia.
Non  magis  conuenit  de  aetate  belli  Troiani,  quod  putant  finitum  ante  Christum  anno  854,  vt
fallax  Josephus,  alii  1181,  vt  Syncellus,  alii  1184,  alii  1209,  alii  1270,  alii  anno  mundi  2998,
alii  3010,  alii  alio  tempore.  Quod  denique  dynastiam  XIX.  regum  Aegyptiorum  attinet,  de  eius
initio  chronologi  itidem  maxime  diuersas  in  partes  abierunt.  Sethos  enim,  eius  caput,  siue  Sethosis, ¬
  Sesos,  Sesostris,  quem  Thuorin  vocare  videtur  Syncellus  (p.  160.  col.  p.  69.  P.),  regnum
suscepisse  dicitur  a.  Ch.  saeculo  XVI.  vt  Marshamus,  aut  anno  1473,  vt  Champollion,  aut
1366  vel  1317,  vt  Syncellus,  aliisque.  Itaque  in  tanta  chronologiae  fluctuatione,  quid  obseruationes ¬
  astronomicae  nostrae  valeant,  breuiter  videamus.  Primum  quidem  nouimus,  regem  Amosir
natum  esse  anno  1832  a.  Ch.  Quum  plures  eiusdem  nominis  Pharaones  fuerint,  quaeritur,  quis
ille  fuerit.  Tabula  Bankesia  *),  qua  51  reges  inde  a  primo  vsque  ad  Ramessen  Meiamun,  penvltimum ¬
  dynastiae  XVIII  regem,  quippe  quos  nominant  Eratosthenes  et  Manetho,  deinceps  enumerantur, ¬
  hunc  exhibet  vltimorum  regum  ordinem:
Regnum
Nomina
Ordo
Regnum
Nomina
Ordo
47
30  a.  5  m.
Amenophis  IV.
30  a.  7  m.
Amosis  I.
40
38
Horus
(Thuthmosis  I.)
1  —
13
12
Amenophis  I.
(Chebron)
20—  7
12
49
Acencheres,  Ramsis
Amenophis  II.
3  —
21  —  9
12
Amenemes
1
4—  1  -
(Amenses)
-  4  —
12—  9
Osimanthyas
50
Mephres
44
(Armais  Danaus)
(Moeris)
66  —  2.
25  —  10
Ramses  Meiamun
51
Amenophis  III.
45
(Aegyptus)
(Misphres)
9—  8
Amosis  II.
46
(Thuthmosis  II.)
1)  Vide  Burton  et  Wilkinson  Excerpta  Hieroglyphica  Cairae  edita  Vol.  II.  Tab.I.,  vbi  est  optimnm  huius
inscriptionis  grauissimae  exemplum;  Young  Hieroglyphics  Vol.  II.  Tab.  47.  Salt  Essay  London  1825.  Champollion -
  Lettre  II.  Tab.  III.  Col.  Marskami  Chronol.  p.  97.
Vy
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer