336
Patres, tum recentiores ita versati sunt, vt factum quoddam historiae sacrae ad catalogos aliarum
gentium potissimum Aegyptiorum chronologicos referrent atque hinc retro ad tempora antiquiora
chronologiam, tum sacram, tum profanam computarent. Si vero illud factum vel euentus historicus ¬
alius cuiusdam populi, quocum finis chronologiae sacrae comparatur, falsus sit vel incertus,
quid tum? Annon hinc tota chronologia sacra, quamuis per se certa et definita, aut ad iusto
posteriora, aut priora tempora trahetur? Quid dicam de eo, quod chronologia LXX. et Samaritana -
translatio V. T. nuspiam fere consentiunt cum Codice Hebraico ipso; quod, inquam, graeca
versio 1000 annis discrepat ab exemplaribus Hebraicis? Quum vero ad chronologiam Aegyptiacam
celebratissimam illam et decantatam accedimus, quis nescit, quam lubrica haec sit. Non loquamur
de erroribus librariorum, sed de repugnantia autorum. Alia est historia Aegyptiaca Manethonis,
alia ab Eratosthene descripta, alia tradunt Syncellus, alia Julius Africanus, alia Eusebius, alia
Josephus, alia Herodotus, alia alii. Postquam vero cognoui, Manethonis celeberrimi dynastias
constare planetis (p. 83.); chronologiae Manethonianae, quod libere profiteor, nullam prorsus fidem
habeo, saltem parti ei, quae ad tempora antiquissima pertinet, nominatim quae XII. primis
dynastiis constat, de quo infra. Porro chronologia Graeca, maxime antiquissima, scimus,
nihil esse obscurius et incertius. Quum enim ne nunc quidem satis constet de anno, quo mortuus
sit Alexander M., de aetate Herodoti, Aeschyli aliorumque; quid, quaeso, iudicandum de epochis
antiquioribus, veluti ea, qua cecinerit Homerus, qua Troia expugnata fuerit, qua Cadmus literas
docuerit, qua coloniae Aegyptiae in Graeciam venerint deosque suos et artes secum portauerint,
qua innumera alia locum habuerint? Latinorum vero chronologia vix aetate consulum est certa
et cum aliarum nationum historia compensata. Quid iam dicendum de chronologia Persarum,
Chaldaeorum, Assyriorum, Indorum, Sinensium aliorumque, quorum reges veteres pariter atque
recentiores aetatibus maxime diuersis adscripserunt? Iam quanto momento sit his in rebus Aegyptiorum ¬
astronomia, in oculos incurrit. Monumentis enim Aegyptiorum astronomicis varia chronologiae ¬
epochae non solum adeo accurate eruuntur, vt vix de vno anno vel mense dubium relinquatur, -
sed etiam adeo certo et clare, vt sane nemo vnquam contradicere possit. Quid enim
certius, quam inuenire epochas, quae septem planetarum constellationibus indicantur? Exstant
autem certe 2000 monumenta Aegyptiaca cum planetarum constellationibus descriptis, inde ab antiquissimis ¬
temporibus, scilicet a Josephi patriarchae aetate (I. §. 1.), vsque ad Constantinum M.,
yt inscriptiones docent, deinceps conseruatae. Ergo his monumentis totius fere chronologiae ambitus ¬
definitur. In hoc enim temporis spatium non solum Aegyptiorum, sed etiam omnium populorum ¬
historia vera incidit. Itaque obseruationibus dictis primum cuiusuis monumenti, quo constellationes ¬
tradantur, aetas accuratissime definitur, deinde vero etiam principum tum Aegyptiorum, ¬
tum reliquorum fere omnium populorum. Scilicet in monumentis astronomicis plerisque, vt
iam vidimus, regum ibidem nominatorum continentur geniturae. Quum regum Aegyptiacorum et
dynastiae et nomina conseruata sint ab historicis; sequitur iam, his ex monumentis regum si non
omnium, tamen plerorumque aetatem cognosci. Porro reges Aegyptii non pauci commemorantur
in Scriptura sacra atque cum Hebraicis comparantur. Hinc demonstrari poterit, quibus in
epochis chronologia sacra cum Aegyptiaca conueniat et quonam a tempore retrocedendum sit in
chronologia sacra ad tempora remotiora. E sola enim Scriptura sacra non constat, quo anno