Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  335
III.
De  grauitate  et  usu  astronomiae  Aegyptiacae  in  oniuersum.
Si  verum  sine  gloriatione  et  arrogantia  dicere  fas  est,  astronomiae  Aegyptiacae  clauis  gravissimis ¬
  huius  decennii  inuentis  archaeologicis,  vel  literariis  annumerari  potest.  Tanta  est  enim
noui  huius  fontis  vbertas,  vt  inde  scientia  nostra  historica  innumeris  fere  erroribus  exemtum,  innumeris ¬
  fere  partibus  mire  instructum  iri  videatur.  Nemo  enim  nescit,  quam  imperfecta,  quam
mutila  et  manca  sit  omnis  nostra  antiquitatis  cognitio,  et  neminem  fugit,  quam  variae  et  repug
nantes  sint  nostratium  sententiae  non  solum  de  rebus  leuibus,  sed  etiam  de  grauioribus  ad  cognitionem, -
  quae  sensu  latissimo  dicitur,  historicam  spectantibus.  Quamquam  enim  veteres  inprimis
Graeci  et  Latini  scriptores  memoratu  dignissima  quaeque  veluti  sacram  hereditatem  nobis  posteris
tradiderunt;  tamen  multa  scitu  dignissima  silentio  praeterierunt,  nec  raro  inconcinna  et  repugnantia ¬
  vel  subobscura  docuerunt.  Quae  vero  ad  vniuersam  antiquitatem  historiamque  instruendam ¬
  faciunt,  ea  inde  a  bonarum  literarum  instauratione  tanta  arte  studioque  enucleata  et  collecta
sunt,  vt  Graecorum  Romanorumque  literatura  nunc  paene  pro  iis  exhausta  et  exantlata  videatur.
Qua  de  causa,  nouo  ex  fonte  aperto,  quippe  astronomia  Aegyptiaca  aliisque  disciplinis  cum  ea
cognatis,  quid  redundet  nobis,  iam  breuiter  exponatur.  Est  autem  astronomia  Aegyptiaca  gravissimo ¬
  momento  ad  Chronologiam,  Historiam,  Mythologiam,  Theologiam  exegeticam  V.  T.,  Philologiam -
  praecipue  Aegyptiacam,  Astronomiam  et  Cosmologiam  aliasque  disciplinas  corrigendas
et  instruendas.
IV.
Emendatio  omnis  Chronologiae  antiquae,  inprimis  Aegyptiacae.
Nemo  nescit,  historiam  sine  Chronologia  constare  non  posse.  Cuiusque  enim  populi  facta  et
fata  arctissime  inter  se  cohaerent,  neque  vllus  est  populus,  quin  cum  aliis  historiae  partem  communem ¬
  habeat.  Quum  vero  tempora,  quo  res  gestae  sunt,  ignorantur  aut  perperam  computantur;
quomodo  historiae  euentus  iusto  et  vero  suo  ordine  enarrari,  inter  se  comparari  atque  concinne
alii  aliis  explicari  possunt?  Nonne  clarum,  sine  chronologia  summa  imis  misceri?  Inter  omnes
autem  constat,  qualis  sit  chronologiae  nostrae  conditio.  Non  enim  agitur  de  singulis  annis,  sed
de  decenniis,  generationibus,  saeculis,  quid?  quod  mille  annorum  spatiis.  Neque  hoc  mirum.
Quippe  chronologia  nititur  numeris,  quibus  veteres  temporum  spatia  indicarunt.  Nihil  vero  fragilius ¬
  et  incertius  manuscriptorum  numeris,  quippe  quibus  describendis  scriba  quisque  errare,  criticus ¬
  quisque  suam  opinionem  supponere  poterat.  Et  negari  nequit,  non  duos  exstare,  quotquot
supersunt,  codices  manuscriptos  eiusdem  auctoris,  quibus  numerorum  sigla  vbique  consentiant.
Hoc  autem  cadit  non  solum  in  Aegyptiorum,  sed  in  omnium  omnino  populorum  chronologiam.
Quod  enim  primum  chronologiam  sacram  attinet,  negari  quidem  nequit,  eam  omnium  esse  et  accuratissimam ¬
  et  fide  dignissimam  atque  in  vniuersum  certam.  At  quum  chronologia  sacra  nonnisi ¬
  ad  certum  vsque  tempus  extendatur;  quaestio  est,  quocum  tempore  historiae  profanae  finis
chronologiae  sacrae  coniungendus  ac  copulandus  sit.  Scilicet  chronologi  tum  veteres,  vt  V.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer