334
lapidei, quorum permulti ex Aegypto in Europam transportati sunt. Pretiosissimi sunt sarcophagi
Vienensis ex aetate Memnonis, Londinensis in Museo Britannico, Parisinus porphyrites in Museo
Saulnieri, maxime ille alabastrites in Museo Saonei Londinensi. Alii reperiuntur in Museis
Neapolitano, Romanis, Florentino, Taurinensi, Vienensi, Monachico, Parisino, Londinensibus,
Oxoniensi, Lugdunensi aliisque. Quemadmodum enim Sarcophagus Sethi atque Ramessis, quos
iam explicuimus (Tab. V. et VI.), ita etiam illi obseruationes astronomicas continent, eadem
ratione expressas.
Eiusdem indolis sunt cistae mumiarum. Quamquam enim in his planetarum loca minus prolixe
indicantur, leges tamen, quibus exprimuntur, fere eaedem sunt. De cistis vero sepulcralibus fere
innumerae ad nos peruenerunt. Nullum fere est Museum Aegyptiacum siue publicum siue privatum, ¬
quin mumiam vel cistam sepulcralem pluresue contineat. Sola Augusta Taurinorum 36
arcas sepulcrales conseruat.
Huc etiam spectant altaria, statuae variaque vtensilia cum inscriptionibus prolixioribus.
Tradunt enim, quibus in coeli locis certo quodam tempore planetae versati fuerint. Quorum monumentorum ¬
tantus est numerus, vt vix dici possit.
Grauissimi vero momenti sunt stelae, tabulaeque ligneae sepulcrales, inscriptiones catacombarum ¬
atque petrarum per totam Aegyptum insculptae. His enim fere omnibus obseruationes
astronomicae describuntur. Stelae quidem tabulaeque ligneae astronomicae fere millia numerari
possunt conseruatae in Museis fere omnibus. Eiusdem generis sunt inscriptiones catacombarum,
ab introitu per omnes cameras ad finem vsque currentes, vnde stelae nostrae excisae fuerunt.
Quum veteres 36 catacombas Thebanas commemorent, nunc vero non nisi 16 repertae sint; probabile ¬
videtur, reliqua quoque hypogea cum tabulis suis sepulcralibus atque inscriptionibus fere
innumeris aliquando repertum iri. Eiusdem indolis sunt maxima ex parte inscriptiones petrarum,
quae inter Philarum insulam atque Thebas et vltra vno quasi tenore sese excipiunt, quaeque per
totam fere Aegyptum petraeam inueniuntur. Permultae enim harum inscriptionum cura Burtonii,
Wilkinsonii, aliorumque viatorum operibus in lucem prodierunt.
Denique commemorandae sunt papyri astronomicae. Quemadmodum enim in duabus papyris
dictis (p. 212. Tab. IX.) sepulcralibus, ita in omnibus iis, quas liturgicas hactenus vocarunt, similibusque, ¬
in sepulcris et mumiarum arcis repertis, obseruationes astronomicae continentur. Huius
vero generis papyri numerosissimae in omnibus fere Museis cum stelis astronomicis conseruantur, ¬
nominatim Berolinensi, Vienensi, Monachico, Pragensi, Francofurtano, Dresdensi, Cracouiensi,
Petropolitano, Copenhagensi, Lugdunensi B., Amstelodamensi, Edinburgensi, Cantabrigiensi, Oxoniensi, -
Londinensibus, Parisinis, Lugdunensi, Massiliensi, Genuensi, Geneuensi, Taurinensibus,
Mediolanensibus, Bononiensi, Florentino, Romanis, Neapolitano aliisque tum publicis, tum priuatis.
Ex his itaque clarum est, monumenta Aegyptiorum astronomica, quamuis diuersa, numerosissima ¬
esse, nec dubito, quin circiter duo millia monumentorum astronomicorum ab antiquissimis
inde temporibus ad hunc vsque diem conseruatorum numerari possint. De his quidem non est
exigua pars, quae, vt sarcophagi maiores, ad primum, quem constituimus, ordinem obseruationum ¬
spectat; maior, yt templorum et monolithorum inscriptiones, ad secundum; maxima vero ad
tertium et quartum pertinet, quippe stelae atque papyri pleraeque,