— 331
in locis. Grauissimum erat in astronomia Aegyptiaca indicare varios planetarum adspectus (p. 57.).
Hinc certis in versibus naues planetas continentes cum Trigonodespotis atque Tetragonodespotis
ter quaterue repetuntur (Tab. IV. B. C; V. O. V; IX. A.); hinc Signa cum praepositis suis ratione ¬
A et □ disponuntur aut transponuntur (Tab. VII. VIII.).
19) Personae Signi cuiusdam planetam continentis apotelesmaticae disponuntur singulis in
versibus secundum dominorum potestatem, ita vt incipiat Trigonodespola aut Tetragonodespota,
hinc sequatur Decanus, hinc Horiocrator, hinc Dodecatemorion, denique Moera cum planeta
coniuncta. Quae lex constanter obseruatur, vbi inscriptionum breuitas non obstet (Tab. VIII.),
licet in his quoque Moera exstet vltimo in loco. Est autem haec ratio non solum naturalis,
quoniam personae apotelesmaticae maiores praeualent minoribus, sed etiam antiquo Aegyptiorum
vsui accommodata, vt ex papyro astronomica Graeca constat (p. 212.). Idem habes, quum planeta ¬
post Oecodespotam et Trigonodespotam exstet, praecedens minores Signi partes (Tab. VII.
Tab. V. N.). Ceterum et Decanus, Horiocrator, Dodecatemorion et Moera itidem exprimuntur,
veluti in minoribus nauiculis, basibus, aut cum sceptro (Tab. IV. C. F; V. T.), vt facilius ab
aliis personis minoribus discerni possint iisque subsequentibus.
20) Quum accidit, vt planeta duabus Signi in partibus insit eidem domino subiectis; earum
praepositi vna tantum persona exprimuntur, cui, ne simplex esse putetur, sceptrum potentiae
tribuitur (Tab. IV. E. 34; G. 29; VI. F; cet.). Hinc passim ordo personarum illarum genuinus
turbatur; quae ambiguitas eo tollitur, quod domini maioris symbolum repetitur vsque ad minorem,
ita vt hoc sequendo venias a praecedente domino, veluti Decano, ad sequentem Horiocratorem,
licet tertio, aut quarto loco positum (Tab. IV. C. 29; G. 29; Tab. IX. B.). Neque haec absona.
Astrologi enim personas afferunt diuersa decernentes, quare e. g. 2 Decanus et Horiocrator, vel
Moera et Decanus, vna eademque persona comprehendi poterant.
21) Quibus in versibus duorum planelarum loca indicantur, iis personae apotelesmaticae
cum planetis coniunctae sumuntur deinceps pro allero planeta a fine, pro altero ab initio versus.
Quod quum breuitatis causa locum habeat, non eget explicatione. Exempla habuimus plura
(Tab. IX. Tab. VI. B. Tab. VIII. J. E.). Etiam media versuum adhibentur ad locum planetae
describendum, vbi tres in vno versu planetae comprehendantur (Tab. IX. A; VIII. J.).
22) Quum planeta ipsis in finibus duorum Signorum apparuerit, eius simulacrum vtroque
in Signo ponilur, omissis Decanorum, Horiocratorum, Dodecatemoriorum et Moerarum notis.
Quod per se clarum est. Exempla habuimus plura (Tab. VII. C. 2. B. 2; B. 3. D. 1.).
23) Eadem persona apotelesmatica passim pluribus figuris eiusdem habilus exprimitur nunc
ad loca inscriptionum vacua explenda, aliasue ob causas; nunc ideo, vt, quum numeres singulas -
figuras ab initio vsque ad planetae symbolum, habeas totidem gradus, quot planeta ab initio
Signi distans apparuerit (Tab. IX. VI. V. IV. varr. Il.). Excipiendae sunt eae inscriptiones eaeque -
ipsarum partes, quibus totidem personae exponi non possent. Passim Moerae ac gradus
a fine numerantur, quum planeta potius versus finem Signi apparuerit (Tab. VI. E; VII. B. 1;
Tab. V. H. cet.).
24) Praeter septem Signa a septem planelis occupata omnibus in monumentis astronomicis
indicatur Horoscopus, seu Signum oriens, planeta primario occidente. Quod accommodatum
Tt 2