— 329
in m habes reapse ? Co Decurias. Signi XII. Dodecatemoria exhibent Sarcophagi (Tab. V.
K. M; Tab. VI. H. K.).
10) Zodiaci XII. Signa diuiduntur et disponuntur in monumentis secundum Trigona, Tetragona, -
Hexagona; nec non secundum Tempestates. Sic vidimus in Monolitho Amosis (Tab.
VII.) quaterna cuiusque Tempestatis Signa exstare in versibus horizontalibus, quod obseruatur
quoque in Zodiaco Taurinensi (Tab. III.). Ordo Signorum secundum Triangula apparet in Tabula
Isiaca (Tab. VIII. Ar. I—XIII. Latt. GI K R), Zodiaco Taurinensi (Tab. III.), Monolitho Amosis
(Tab. VII.); vbi etiam Signa ad Tetragonorum rationem composita habes. Hexagonaliter (Y II
9etmm Z )) conscripta apparent XII. Signa in Zodiaco Taurinensi (Tab.
IV. A.) et Mensa Isiaca (Tab. VIII. S Y AF). Quod consentaneum est placitis Astrologorum
(p. 18. 14.). Aliae enim vires sunt vernis deinceps Signis, aliae hibernis, aliae reliquis, pariter
atque Trigonis, Tetragonis, Hexagonisque singulis.
11) Signa Zodiaci singula exprimuntur symbolis Oecodespotae et Trigonodespotae, passim
etiam Tetragonodespotae alque Hexagonodespolae, nec non stellarum palronis, nunc in nauicula ¬
vectis, nunc in Domi specie inclusis, nunc alio modo comprehensis. Quae ratio inprimis
clare apparuit in Zodiaco Taurinensi (Tab. II.), Mensa Isiaca (Tab. VIII.) atque Zodiaco Tentyritico -
(Tab. IV. A.). Eandem vero rem reliquis in Tabulis omnibus passim habuimus. Scilicet
quum duo Signa Zodiaci eundem Oecodespotam habeant (p. 16.); Trigonodespota, passim cum
Tetragonodespota atque Hexagonodespota indicat, de quonam eiusdem planetae Domo cogitandum
sit. Binis enim eiusdem planetae in Domibus diuersi sunt Trigonodespotae et Tetragonodespotae.
Quod nauigia astronomica attinet, personas ad vnum idemque Signum pertinentes vehentia; a veteribus ¬
iamiam commemorantur (p. 222.) atque cum placitis Aegyptiorum cohaerent. Putabant
enim coelum Nili ad instar circumfluere terrarum orbem, stellas vero et constellationes, ne mergerentur ¬
in aquis (vid. Tab. II. 3.), vna cum planetis nauibus insistere. Quod aediculas attinet,
in quibus Oecodespotae passim apparent (Tabb. VIII. VII. VI. V.); spectant ad antiquum vsum,
ex quo Signa Zodiaci appellantur Domus, Domicilia, Turres (p. 15.). Porro Signi cuiusdam personae ¬
vnco includuntur superne (Tab. VII.), quoniam hoc instrumento, alias stellulis distincto,
coeli ambitus, vti constat, indicatur. Denique Signa Zodiaci terminantur singula lineis atque dua
bus figuris ad mediam prospicientibus (Tab. VIII. rell.). Ceterum cum praepositis Signorum expresserunt ¬
Aegyptii stellarum singularum dominos, simul cum Signis in conspectum venientium,
vt plerisque in Tabulis vidimus (IV. V. VI. VII.), quoniam etiam stellis vis tribuebatur apotelesmatica ¬
(p. 30.).
12) Monumenta Aegyptiorum astronomica omnium planetarum, nempe ()h2Z98
loca variis in Signis occupata accurate indicant. Vidimus, omnibus in Tabulis nostris septem
Signa exponi, quorum in partibus planeta versetur (Tab. IV. B, C, D, E, F, G, H; Tab. V.
ABC, DEF, GHI, KLM, NOP, QRS, TVX; VI. A, B, CD, E, F, G, H I K). Neque
hoc mirum. Omnes enim ac singuli planetae alias quisque vires exserere putabantur in genituris
(p. 56.) atque epochae anni Magni septem planetarum constellatione indicandae erant (p. 48 ss.).
13) Longitudo planelarum ila exprimitur non solum, vt apponantur figurae Oecodespotae
cum Trigonodespota, passim cum Tetragonodespota et Hexagonodespota, hinc symbola Decani,