327
Quae omnia si comprehendantur, profecto probant, Tabulas nostras esse astronomicas. Ceterum
quum ex legibus praescriptis ac naturalibus singulae singularum Tabularum figurae ad exem
plum papyri astronomicae Aegyptiorum Graece scriptae explicantur (p. 212.); inde eueniunt constellationes -
non solum inter se congruae, sed etiam historiae et personis singulis in monumentis
appellatis aptae. Quae obiter monuimus, nunc speciatim probare opus est.
3) Planetae et Zodiaci segmenta Aegyptiace exprimuntur imaginibus rerum sacrarum eurumque ¬
nominibus. Diserte veteres testantur tum in genere, omnia ac singula Aegyptiorum
numina esse astronomica (p. 74. 191.), tum speciatim certos quosdam Deos Deasque, hominum
classes, animalia, arbores, plantas, artefacta eorumque partes et nomina (p. 73—200.) certos planetas ¬
atque certas Zodiaci partes significare. Neque hoc mirum. Nam ex sententia veterum
vires coeli astrorumque omnia progenuerunt atque singulae quaeque res alicui numini astronomico ¬
conueniunt indole (p. 79. 69.). Hinc pro numinibus astronomicis Aegyptii colebant singulis
in regionibus idola, animalia, vegetabilia et alia (p. 84. Tab. II. 2.).
4) Quibus symbolis planeta quidam significatur, iisdem partes quoque Zodiaci exprimuntur
eae, quibus idem planeta praeest (Tab. I.). Vidimus, omnibus in Tabulis nostris Domus, Trigona,
Tetragona, Decurias, Horia, Dodecatemoria, Gradus et alias Zodiaci partes iis symbolis significari,
quae conueniunt planetae ipsorum praesidi. Sic leo exprimit C (Tab. VI. D. 2. g.) et Domicilium ¬
siue 8 (Tab. VIII. A. e.); simius valet et planetam et Domum § (Tab. VIII. Q. Ar.
V. b; IX. e.). Quod consentaneum est opinionibus mythologicis et astrologicis. Colebant enim
Aegyptii idola, animalia et alia vt symbola Deorum tum maximorum (7 planetarum), tum minorum -
(12 Oecodespotarum, 36 Decanorum et reliquorum), vti constat (p. 191—200.); atque eas
dem vires et effectus adscribebant nunc planetis certis, nunc ipsorum dominiis in Zodiaco (p.57.)
5) Symbola planetaria et zodicalia maxime sunt varia et numerosa. Quum enim totus ter
rarum orbis et omnia in sensus humanos cadentia inter septem planetas diuiderentur (p. 79.
191-200.); non mirum, singulos planetas variis rerum sibi sacrarum imaginibus exprimi. Ceterum -
astrologi veteres ipsi iisdem planetis adscribunt res maxime varias et diuersas (p. 58. ss.).
6) Planetae singuli atque Zodiaci partes iisdem planetis subiectae talibus imaginibus exprimuntur, -
quales per indolem suam conueniant naturae planetae cuiusdam, aut verae, aut
suppositiae; quae quidem planelarum symbola a veteribus ipsis indicantur et traduntur. Primum
enim astrologi multa symbola singulis planetis adscribunt (p. 58- 67.). Hinc alii auctores varios
homines, animalia, arbores, plantas, artefacta, particularia et alia clare ad certos planetas referunt ¬
(p. 97—200.). Quum variis Aegypti in partibus res sacrae haberentur vt imagines numinum;
inde, cognita Aegypti geographia astronomica (Tab. II. 2.), apparet, quae symbola singulis numinibus ¬
conueniant. Ceterum, licet Tabulae nostrae permulta atque peruaria symbola astronomica
contineant; ea omnia, paucissimis exceptis, a veteribus ipsis explicantur et ad certa numina
astronomica referuntur, vt vidimus (Par. II.). Sin quaeras huius symbolices astronomicae principium ¬
; inuenies, totam rerum naturam ita inter planetas diuisam fuisse, vt res similes similibus
planetis natura tribuerentur. Hinc animalia maiora planetis maioribus ( »), minora minoribus
noxia noxiis, bona bonis, lenta lentis, fortia fortibus conuenerunt et sic porro (p. 56. s.). Quod
etiam valet de partibus rerum.