COROLLARIA.
Summa legum ac regularum, quibus explicatio inscriptionum astronomicarum
Tabb. II— IX. atque omnium his similium nitatur in vniuersum.
Quamuis explicatio inscriptionum hieroglyphicarum Tabb. II—IX. nostra multis videatur noua ac
fere inaudita; concedere tamen oportet tria, scilicet 1) nos veterum scriptorum auctoritatem
et exemplum constanter secutos esse; 2) inscriptiones dictas vna eademque ratione aequabili explicitas -
fuisse ; 3) euentus explicationum nostrarum consentire cum astronomiae legibus, rerum natura
et historiae praeceptis. Primum enim nihil temere, nihil absque ratione sumsimus; sed, quae
veteres auctores Aegyptiorum de planetis, Zodiaci diuisionibus vsuque astronomico et astrologice
clare diserteque tradiderint, ea obseruauimus et adhibuimus ad monumenta Aegyptiorum aperte
astronomica explicanda. Deinde omnibus ac singulis in Tabulis constanter easdem figuras hieroglyphicas ¬
ad eosdem planetas retulimus, eadem symbola Oecodespotarum, Trigonodespotarum,
Tetragonodespotarum, Decanorum, Horiocratorum, Dodecatemoriorum et Moerarum constituimus,
easdem Signorum partes, vel dominos partium, deinceps longitudinem planetarum accuratius indicantes, ¬
nimirum Decurias, Horia, Dodecatemoria et Gradus admisimus; easdem ordinis eorum
naturalis turbationes obseruauimus eiusque generis alia, in quibus consistit vnitas Hieroglyphices
astronomicae. Denique monumentis Aegyptiorum astronomicis sicuti dictum explicandis talia inveniuntur, ¬
quae astronomiae et naturae legibus non contradicant, sed respondeant. Sic nunquam
accidit, vt § et Q, quae nonnisi 29° et 48° a loco O apparere possunt, longius a () posita viderentur; ¬
nunquam, vt planetae retrogradi cernerentur, vbi directi esse deberent, aut contra.
Imo cognouimus, ex interpretatione nostra talia euenisse, vt apparerent § et ? in proximis a C
locis, 2 24 h vero retrogradi aut directi, vbi vere retrogradi directiue esse deberent ex legibus
naturae. Ceterum constellationes ex legibus praefinitis a nobis inuentae non aliena in tempora
incidisse vidimus, sed in ea constanter, quibus singulae inscriptiones astronomicae propter notas
historicas, ibidem adiectas, ortae essent. Quas quidem ob causas haud facile negabitur, Hieroglyphicen ¬
astronomicam nostram esse veram et fide dignam. Quod quo facilius perspiciatur,
iuuabit repetere nouisque argumentis confirmare principia et regulas, ad quae inscriptiones nostras
explicuerimus.
1) Inter innumera fere Aegyptiaca monumenta, quae ab antiquissimis inde temporibus ad
nostram aetatem conseruata exstent, plurima sunt argumenti astronomici. Diodorus aliique