Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

323
Haec  classis  scriptorum  astronomicorum  est  vtique  vberrima.  Ad  eam  enim  pertinent  innumerae ¬
  fere  papyri,  quae  dicuntur,  funerales,  stelae,  cistae  sepulcrales,  sculpturae  sacellorum
subterraneorum,  aliaque  multa  monumenta  minora  et  spatio  non  satis  amplo.  Ceterum  exstant
inscriptiones  astronomicae,  omnibus  fere  vocabulis  hieroglyphicis  destitutae,  quae  itidem  ad  hoc
obseruationum  genus  pertinent.
§.  10.
Ordo  IV.  scriptorum  astronomicorum.
Specimen  papyri  d'Hermandi.  Tabula  IX.  Tituli  hieroglyphice  soripti.
Sunt  scripta  veterum  Aegyptiorum  astronomica,  quae  habitu  suo  externo  differant  a  generibus -
  supra  descriptis.  Scilicet  multis  in  monumentis  planetarum  loca  non  figuris,  sed  solis  literis
hieroglyphicis,  aut  literis  saltem  cum  paucissimis  planetarum  imaginibus  exprimuntur.  Quae  quidem ¬
  classis  omnium  est  yberrima  et  frequentissima.  Ad  hanc  enim  pertinent  maxima  papyrorum
funeralium  pars,  omnes  fere  stelae  funerales,  potissimum  minores,  praeterea  multa  monumenta
viliora,  vt  pyramidia,  typi  templorum  et  aedificiorum,  instrumenta,  vtensilia,  cistae  mumiarum,
statuae,  sculpturae  petrarum  eiusque  generis  alia.  Etiam  his  in  monumentis  Aegyptii  planetarum
loca  simili  quidem  ratione  descripserunt,  sed  tamen  diuersa.  Quamuis  enim  his  in  scriptis  pariter
atque  in  Tabulis  explicitis  easdem  ad  leges  deinceps  indicentur  Planetae  eorumque  rationes,
Oecodespotae,  Trigonodespotae,  Tetragonodespotae,  Hexagonodespotae,  Decani,  Horiocratores,
Dodecatemoria,  Moerae  eiusque  generis  alia;  id  tamen  non  fit  nisi  nominibus  et  cognominibus
numinum,  animalium,  plantarum  aliarumque  rerum  singulis  planetis  sacrarum.  Cuius  generis  in
scriptiones  profecto  difficilius  nunc  quidem  explicantur.  Subinde  vero,  quum  lexicon  astronomicohieroglyphicum ¬
  magis  magisque  facilioribus  inscriptionibus  explicandis  adauctum  fuerit;  succedet,
et  huius  generis  scripta  astronomica  facile  et  certa  ratione  explicare.  Diffiçultas  potissimum  in
eo  consistit,  quod  non  solum  planetae,  sed  etiam  numina  Zodiacalia  plura  nomina,  imo  partim
permulta,  atque  cognomina  habuerunt.  Sic  vidimus,  vel  Decanorum  nomina  a  veteribus  (p.  23.
allata  inter  se  non  consentire.  Quo  quidem  in  genere  quomodo  Aegyptii  versati  sint,  sequens
specimen  papyri  d’Hermandi  iam  dilucidati  breuiter  doceat.
Primum  quidem  apparet,  singulos  singulorum  versuum  (A  B  C)  titulos  simili  ratione  loca
planetarum  indicare.  Nam  singuli  tituli  tot  vocabulis  constant,  quot  personae  singulis  in  versibus
subiacentibus  exstent,  aut  quot  gradus  planeta  iisdem  in  versibus  descriptus  suo  in  Signo  excesserit. ¬
  Sic  de  planetis  Lin.  A.  definitis  2  excessit  24°,  reliqui  ()  %)  pauciores.  Hinc  titulus  Lin.  A.
continet  26  vocabula.  Item  Lin.  B.,  vbi  $  et  C,  indicari  vidimus,  G  7°,  §  19°  emetitos  esse.
Hinc  titulus  constat  20  vocabulis.  Denique  Lin.  C.  positi  sunt  ?  post  19°,  h  post  24°.  Hinc
titulus  hicce  constat  25  vocabulis.
Porro  inter  haec  vocabula  iis  in  locis  apparent  singulorum  planetarum  nomina,  quibus  infra
inde  a  fine  principioue  versus  inter  Moeras  simulacra  singulorum  planetarum  sunt  posita  ad  longitudinem ¬
  ipsorum  indicandam.  Sic  vidimus,  Linea  C.  poni  O  post  Moeram  7,  atque  ibidem  loco
Ss  2
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer