— 314
VI. Quum septem planetarum loca tribus in versibus describenda essent; curauit auctor, vt
singulis in versibus bini planetae accuratius definirentur (Lin. C. d5, B. C §), excepto versu
primo, vbi trium planetarum longitudo indicatur (A. 24 ) 9).
VII. Singulis in versibus alterius planetae locus a principio versus, alterius a fine inde indicatur, ¬
quare ordo Trigonodespotarum, Oecodespotarum, Decuriarum, Horiorum, Dodecatemoriorum -
et Moerarum singulis in versibus duplex est. Quum Lin. A. tres planetae definiantur; partes
Zodiaci cum tertio planeta coniunctae medio in versu indicantur, quo loco symbolum planetae
exstat.
VIII. Initio singulorum versuum eorumque in fine, veluti altero initio, exstant Trigonodespotae, -
quos deinceps sequuntur Oecodespotae, Decuriae, Horia, Dodecatemoria et Moerae cum
singulis planetis coniunctae, vt reliquis in Tabulis.
IX. Figurae pluries deinceps repetitae eandem personam apotelesmaticam exprimunt, vt reliquis ¬
in Tabulis. Quum vero per easdem figuras gradus exprimuntur, quibus planeta certus ab
initio Signi distet, singulae figurae numerandae sunt.
X. Quum accidit, vt planeta insit in parte quadam Signi propria sibi ipsi et dicata; quumque
duae ternaeue eiusdem Signi partes cum planeta coniunctae eundem dominum habent: istae par
tes, quasi consubstantiales, vna tantum persona exprimuntur, quod sequitur ex lege I. Hinc
fit, vt naturalis segmentorum Zodiacalium ordo, quippe quo maiores Signi partes praecedunt
minores, passim turbatus appareat, vt reliquis in Tabulis. Hinc e. g. Horion antecedit Decuriam -
atque idem Oecodespota ipso exprimitur, quum Oecodespota et Horion eundem dominum
habent. Quam ad turbationem indicandam passim diuersis personis eadem symbola adiunguntui
(col. A. 3. 4; B. 6. 7. 8.), quae quum sequaris, venies ad partem Signi a parte modo indicata
proximam legitimam.
XI. Sol planeta eiusque possessiones iis symbolis exprimuntur passim, quae conueniunt Signi
Domino cum O coniuncto, vt reliquis in Tabulis. Quod sequitur ex disertis veterum testimoniis -
(p. 96.).
XII. Omnes ac singulae papyri nostrae figurae ad eos planetas eorumque possessiones Zodiacales ¬
referendae sunt, ad quos prioribus in Tabulis atque ab ipsis veteribus scriptoribus, vt in
Pantheo demonstrauimus supra, referuntur.
Cognita superiorum monumentorum astronomicorum indole, facile intelligitur, personas huius
papyri primarias esse: Crocodilocephalum in naue (Lin. B.); quinque symbola sacra a binis et
quaternis vtrinque personis cincta et adorata (Lin. A; 5. 6. 7. 8.), vt supra (Tab. VI. Lin. B. D.);
Hieracocephalum disco et sceptro insignem (B. 5.); Boam serpentem alatam (C. 7.); Phtha vinctum -
(C. 1.) atque Scarabaeum (B. 1.). Quae figurae, quum maxime omnium sint distinctae, planetas ¬
significant ex lege II. Profecto Crocodilocephalus (B. 4), quippe solus naui vectus, planetam ¬
primarium, O designat; Mumia (C. 1.) vel Phtha vinctus c (col. Tab. VII. C. 3.); Boa
(C. 7.) t (Tab. VI. F. 11.), quo spectant etiam porcus (p. 198.) et capita detruncata (A. 8.),
b et symbola (Tab. V. C. 3.); discus lunaris cum cornuum specie (A. 7.) ); securis vel clauus
(A. 6. col. Tab. V. H. 1. 8.), 24; instrumentum Veneris et ornamenta (A. 5. Tab. V. Lin. V. 3.)
9; Hieracocephalus (B. 5.) %; denique Scarabaeus (B. 1.) » Oecodespotam. Personae Lin. A.