Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  313  §. -
  9.
Ordo  III.  obseruationum  astronomicarum  a  veteribus  Aegyptiis
descriptarum.
Papyrus  funeralis  in  Museo  d'Hermandi  asseruata.
Description  de  l'Egypte  Vol.  V.  Pl.  44.  Fig.  7.  Vid.  Tab.  IX.  Litt.  A.  B.  C.  huius  voluminis.
I.  Introductio.
Hoc  monumentorum  astronomicorum  genus  eo  praecipue  differt  a  superioribus,  quod  breuiu
Zodiaci  Signa  partesque  minores  describit,  in  quibus  septem  planetae  versati  sint.  Hinc  paucis
versibus  omnium  planetarum  loca  indicantur.  Hinc  eaedem  figurae  ad  varias  Zodiaci  partes,
quippe  variis  in  Signis  iisdem  Dominis  adscriptas,  exprimendas  adhibentur.  Hinc  naues  astronomicae ¬
  aut  nuspiam,  aut  rarissime  exponuntur.  Hinc  nomina  numinum  hieroglyphica  omittuntur.
Eo  autem  differt  hoc  genus  a  proxima  scriptorum  astronomicorum  classe,  quod  planetas  et  numina ¬
  Zodiacalia,  non  literis  meris  hieroglyphicis,  sed  numinum  Aegyptiorum  simulacris  exprimit.
Huius  generis  sunt  papyri  funerales  pleraeque,  vulgo  liturgicae  dictae.  Quo  ex  ordine  est  etiam
papyrus  d’Hermandi,  vt  statim  videbimus.  Longitudo  papyri  est  =  1m  20  (3ds  8°  5),  altitudo
—  Om  24.  (8°  10));  vnde  clarum,  nostrum  exemplum  ter  circiter  minorem  esse  autographo.  Literae, -
  quae  in  autographo  rubramento  scriptae  apparent,  nostra  in  Tabula  expressae  sunt  punctis.
Teste  Jomardo,  V.  C.,  papyrus  d’Hermandi,  quam  de  Revil  cum  editoribus  Operis  Francogallici
communicauit,  accuratissime  descripta  fuit  in  Tabula  dicta.  Ceterum  Thebarum  regio  eius  patria
esse  videtur.  De  reliquis  non  constat.
II.  Explicatio  papyri.
Iuuabit  ante  omnia  regulas  praefinire,  ad  quas  haec  inscriptio  astronomica  sit  explicanda.
Quamuis  papyrus  nostra  differre  videatur  a  superioribus  monumentis  astronomicis;  apparebit
tamen,  fere  nihil  eam  ab  illis  differre  indole  sua.
I.  Figurae  per  totam  papyrum  expositae  non  sunt  nisi  7  planetae  atque  Zodiaci  partes  cum
planetis  ratione  quadam  coniunctae,  quae  vim  apotelesmaticam  haberent  in  genitura  sacerdotis
cuiusdam  Aegyptii  in  margine  nominati.
II.  Planetae  exprimuntur  figuris  maxime  insignibus  (Lin.  A.  8.  b.  c;  7.  b;  6.  b;  5.  c;  B.  4.  e.
c.  b;  1;  5;  C.  7;  1.),  vt  reliquis  in  Tabulis.
III.  Tribus  in  versibus  (A.  B.  C.)  continentur  Domini  Domuum,  Trigonorum,  Decuriarum,
Horiorum,  Dodecatemoriorum  et  Moerarum  cum  7  planetis  coniunctarum,  vt  reliquis  in  Tabulis.
IV.  Horoscopus,  siue  Signum  oriens,  quum  O  occideret,  singulari  loco  indicatur  (B.  1.),  vt
reliquis  in  Tabulis.
V.  Planetae,  qui  ab  alio  adspiciuntur  ratione  %  et  □,  ponuntur  cum  eo  ipso  eadem  in
linea,  ita  vt  coniungantur  suis  cum  Oecodespotis  et  Trigonodespotis  (A.  8.7.  6.  5.),  yt  reliquis
in  Tabulis.
Rr
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer