— 308 —
dentur. Beneuenti prope Neapolin etiamnum exstat arcus Triumphalis Neruae II. erectus. Huc
spectat Columna Traiana. In insula Philarum, vrbe Ombi, Denderae aliisque in locis exstant
monumenta cum Nomine Neruae Traiani 30). Quas quidem ob caussas vix negabitur, Tabulam
Bembinam continere natiuitatem imperatoris Neruae Traiani, vel potius, obseruationes astronomicas ¬
de septem planetis institutas sub initium anni astronomici, quo currente Nerua natus erat.
Vidimus enim, etiam Zodiacum Tentyriticum continere constellationem Neronis sub anni eius
initium obseruatam, quo currente Nero natus sit. Quae coniectura egregie confirmatur ipsis
Tabulae Bembinae inscriptionibus. In vulgus enim constat, regum et imperatorum nomina ab
Aegyptiis hieroglyphice scripta inclusa esse annulis sacris. Huius generis annulum habes in Area
III. f. (Tab. VIII.) iuxta regis imaginem, quo hae literae continentur AVTKRTR NRVA, Autocrator ¬
Nerua. Significant enim A penna Ibidis, coturnix V, semicirculus orbis terrarum imago
T, quadrans K, oculi caeci circuitus R, perdix T, Circellus solaris R. Sequuntur hinc lineola
N, oculus caecus R, duo loti folia vel claustrum V atque orbis dimidiatus A. Quin imo,
nomen Traiani infra sub brachio regis exprimi videtur vltimis signis: manu T, oculo caeco R,
rota J, lineola N, area caua S. Sed haec minus clara sunt. Iam vero et imperatricis Plotinae
nomen tabula Bembina continetur. Etenim annulum, vt supra, habes in Area I. a. iuxta Neithae
simulacrum, cum literis PLATNA h. e. Plotina. Significant enim Quadratum P, oculus caecus
L, penna Ibidis A, orbis dimidiatus T, vasculum rotundum N, atque orbis dimidiatus A. Sequentes ¬
literae, licet czM vor pronunciari possint, nimis obscurae sunt. Denique tertius annulus ¬
est in Area X. d., de quo praesente tabula iudicandum, vtrum Iuliae Sabinae neptis sororis
Traiani, quippe sequenti imperatori maritatae viuente adhuc Traiano, an Marcianae, sororis
Traiani, aut filiae imperatoris nomina contineat. Saltem rota S, serpens B, monile A, vasculum -
N, oculus A valent, quibus imaginibus nomen SBANA (Sabina) exprimi videtur. Quas quidem -
ob causas non improbabile est, asseclas cultus Aegyptiaci Romanos hanc nostram Tabulam
Traiano, quippe natiuitatem ipsius, dono dedisse, qua imperatorem propter regnum suum vere
iustum et propitium cum Ioue Osiride, vel 2 planeta, vxorem Plotinam cum Minerua Neitha,
vel feminino, denique Sabinam affinem Traiani cum Ganimeda vel Hebe Aegyptiaca Iside,
seu § feminino compararent. Ceterum monere iuuat, non vnicam hanc esse imperatorum Romanorum ¬
natiuitatem, quae ad nostra tempora peruenerit. Sic exempli gratia exstat numus ex
aetate Antonini, quo constellatio huius imperatoris excusa cernitur 31). De ipso imperatore
Augusto constat, vt veteres narrant, eum natiuitatem suam, quum nouisset propitiam, numis
excudere et edere curasse.
Superest demonstrare, Tabulam Bembinam numina astronomina eodem modo exprimere ac
reliqua, quae vidimus, monumenta. Symbola astronomica noua notata sunt .
30) Vid. Champollion Précis ed. II. Tab. No. 148. a. b. Lettre à Dacier no. 55. Salt Essay Tab. II. no. 13.
Prokesch’s Erinnerungen Vol. III. Tab. V. Nomina Traiani et Neruae numerosissima.
31) Dupuis Origine de tous les cultes Tab. II. no. 11. Kreuzer Symbolik. Tab. V. n. 12.