— 290
12 Zodiaci Signa. Media vndique pars, vt diximus, Horoscopum exprimit. Iam vero haec 12
Zodiaci Signa bis alio in loco repetuntur, nempe inscriptionibus lateralibus. Literae enim STV
XYABB2. CDE F eadem Zodiaci Signa repraesentant, quae duobus in lateribus, oppositis
quidem his, atque in parte tabulae principali cernuntur. Scilicet diuisio est, vel initium finisque
vnius Zodiacalis Signi, vbi duae personae terga sibi monstrant. Ex quo sequitur, singula
quaeque Signa tribus personis, exceptis nonnullis, exprimi: Oecodespota, Trigonodespota et Tetragonodespota. -
Vbi plures inuenies personas, quam tres, ibi planeta versatur. Nimirum quemadmodum ¬
in Monolitho Amosis, ita et hic planetae personis pusillis significantur inter patronos
Signorum positis. Quod Signorum ordinem attinet, clarum est, quum in media parte quaternae
diuisiones sint tribus in Lineis horizontalibus, ternae vero in Lineis verticalibus quatuor, vt accidit ¬
in Monolitho Amosis (Tab. VII.); inde, inquam, cognoscitur, Signa Zodiaci secundum Trigona
atque Tetragona, nec non secundum Tempestates siue Trientes composita esse. In lateribus
vero habes ab altera parte Signa secundum Hexagona, ab altera secundum Trigona composita.
Denique quum adspectus planetarum * in monumentis astronomicis notentur, vt vidimus;
neque hoc mirum, parte tabulae nostrae media planetas ita denuo dispositos esse, vt eluceret,
qui planetae essent tunc temporis eodem in Trigono aut Tetragono. Da adspectu enim sextili
agunt latera duo S-Y. A-F. Itaque, si breuiter repetere licet dicta, has leges obseruandas
habemus, quo minus indolem et sensum Tabulae Isiacae assequamur.
1) Parte Tabulae media continentur 12 Zodiaci Signa versibus horizontalibus ratione Quadrangulorum, -
verticalibus Triangulorum modo composita. Area VII, inter reliquas omnes media,
Horoscopum indicat.
2) Lateribus S.-Y; A-F. eadem sunt Signa Zodiaci 12 secundum Hexagona ordinata (y LI
9 2 7 ux cet.).
3) Latera G—I, K—R continent 12 Signa ratione Trigonali coniuncta (y 7 9 cet.)
4) Quouis in Signo discernuntur Oecodespota, quippe loco medio constitutus, hinc Trigono
despota et Tetragonodespota vtrinque. Oecodespotam praecedit Trigonodespota, sequitur Tetragonodespota, ¬
exceptis iis locis in margine, quibus planetae longitudo accuratius definitur, aut
symmetria obseruatur.
5) Vbi non nisi duae personae in vno Signo apparent, scilicet in lateribus, ex Signis appositis, ¬
proximum numen auxiliare petendum est. Quod breuitatis causa accidit.
6) Vbi plura numina in vno Signo quam tria cernuntur in fundo posita, planeta constitutus
est, cuius locus aliis numinibus Decano, Horiocratore, Dodecatemorio et Moera accuratius definitur, ¬
cum quibus planeta coniunctus sit; vt reliquis in omnibus tabulis (IV. V. VI. VII.) vidimus
7) Planetae exprimuntur personis pusillis mediis tabulae in partibus (I—XIII.), atque in lateribus ¬
indicantur symbolis sacris Oecodespota inferioribus dignitate, inter medios Signorum patronos
positis. Quae Signa (I—XIII.) continent symbola planetarum nobiliora, ea ipsa sunt proprie a
planetis occupata.
8) Quo loco planetarum adspectus A et □ indicatur, ibi planetarum symbola inferioris dig.
nitatis repetita cernuntur.