288
Jablonski 27), Comitis de Caylus 28), Olai Rudbekiž, Herwarti, Bruckeri, Gronouii, Lessingi
aliorumque multorum 29).
Quod argumentum Tabulae Isiacae attinet, maxime diuersas in partes abierunt. Plerique
ratione philosophica, ac spirituali veluti immateriali hanc inscriptionem interpretari studuerunt,
qua in re praeuium habuerunt Platonem et Pythagoram, verbis quidem magniloquentibus et
ideis transscendentalibus, sed parum materiae et veritatis continentibus. Quos recte Pignorius
reprehendit (pag. 1.). Licet ipse viam minus lubricam ingredi suamque ignorantiam fateri ma
luerit; negari tamen nequit, ipsum quoque sensum inscriptionis minime tetigisse. Putat enim in
ea mysteria Isidis doceri. Continet, inquit pag. 14. Am., sacra haec Mensa Isidis praecipue
Mysteria. Goropius, nimis reconditas origines sectatus, haec improbare videtur : at res ipsa
loquitur. Ideo autem Isis in praealto Solio Mensae vmbilicum occupat. Qui vero hic symbolis
mysticis mysteria Isidis, hoc est physicalia ) et monotheismus, tradi possint, plane non video.
Ceterum figura principalis in medio posita, non est », vt cum Pignorio omnes ad hunc vsque
diem interpretes putarunt, sed ? proxime. Exprimit enim, vt infra videbimus, Horoscopum, domum ¬
Q in Trigono 8. Praeterea Pignorius (pag. 2.) libere profitetur, inscriptionem hanc ita
esse comparatam, vt, quum per L et amplius annos haec siparia sibi explicari frustra peroptauerint
philologiae amatores, se nihil explicare posse hanc tabulam. Itaque acquiescit in eo, quod figurarum ¬
nonnullarum significatus eruit, qua in re non minus falsus est.
Non magis intelligitur, qui Melchior Guilandénus eo adduci potuerit, yt putaret, tabula nostra
vix aliud, quam Aegyptiorum leges pandi. Forte huic in mentem venit, Mosem leges descripsisse
tabulis atque in nostra tabula, (media area in duas partes diuisa) totidem fere partes contineri,
quot Moses leges conscripsit in tabulis sacris.
De mystica et singulari ratione Kirckeri, seripta hieroglyphica interpretandi, quum satis iam
perstricta fuerit, non opus est pluribus disserere,.
Haud felicius argumentum Mensae Isiacae asseeutus est Herwart de Hokemburg, qui tradidit, ¬
eam exprimere virtutes pyxidis nauticae (exprimer les propriétés de la boussolle).
Longe singularem sententiam de tabula Isiaca proposuit Jablonskeus 1. 1., qui putauit, ea contineri ¬
Calendarium festorum Aegyptiacorum applicatum ad annos Romanos. Cum fortuelo, inquit
§. 3., quopiam casu, quo euenire saepe solet, contigisset, vt primo in vnius, deinde etiam in
alterius figurae absconditum sensum penetrarem et penetrasse me clare intelligerem, spem concepi ¬
fieri posse, ot ad intelligendum etiam reliqua aliquando peruenirem. Neque spes in vniversum ¬
me fefellit. Exhibet autem tabula nostra seriem ac ordinem Festorum in Aegypto per
totum annum religiose celebratorum, ita vt causa etiam festiuae solemnitatis plerumque symbo27) ¬
Miscellanea Berolinens. Tom. VI. p. 139—147. Tom. VI. p. 373. Opuscula ed. I. G. Te Water Lugd
Bat. 1806. Nonnulla repetiit in Pantheo suo.
28) Recueil d'Antiquités. Supplement Tom. VII. Par. 1767. pag. 34—119. Accedit tabula.
29) 01. Rudbek. Atlantidis Part.II. c. 2. Herwart. Admiranda Ethn. Theol. myster. Monach. 1626; Brucker.
Hist. Phil. Lib.II. c.7: Gronou. Thes. p. 1194; Lessing. Collect. Berol. 1790. 12. I. 422; Marsham. Chr. 1698
Court de Gebelin; Coll. Voyage d'un François. Par. 1769. Vol. I. p. 103. Millin Reise durch Savoyen und Piemont. -
ed. Ring. B. 1. p. 260.