Objekt : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  287  —
§.  9.
Classis  II.  Specimen  II.
Mensa  Isiaca,  siue  Tabula  Bembina.
I.  Introductio.
Inter  artis  Aegyptiacae  monumenta  haud  dubie  nullum  tantam  celebritatem  sibi  comparauit,
tam  vniuerse  diuque  notum,  tot  commentariis  vastis  expositum  adeoque  diuerse  et,  vti  videtur,
false  explicitum  fuit,  quam  Tabula  Isiaca,  siue  Bembina.  De  habitu  huius  monumenti  constat.
Tabulae  formam  prae  se  fert,  (long.  ped.  3.  Par.,  poll.  10.,  lin.  3.;  larg.  ped.  3.,  poll.  3.  lin.  9.),
duplo  fere  maioris  tabula  nostra  lithographica,  atque  ex  aere  veterum  constat.  Per  totam  tabulam ¬
  lineae  subtiliter  excisae  et  hinc  argento  repletae  apparent.  Vocatur  autem  Isiaca  Mensa
secundum  Pignorium,  qui  Mysteria  Isidis  in  ea  sibi  inuenerat,  atque  Bembina  a  Cardinale  Bembo,
qui  primus  eam  in  lucem  protraxit.  Scilicet  anno  1527  in  direptione  Romae  Borboniana  tabula
haec  in  manus  cuiusdam  ferrarii  incidit,  a  quo  eam  Petrus  Bembus  Cardinalis  magno  pretio  redemit. ¬
  Alii  tradunt,  Paulum  III.  Papam  ipsum  huic  literarum  fautori  donasse  tabulam  dictam.
Primus  eam  aere  excussit  Aeneas  Vicus,  Parmensis,  anno  1559  Venetiae,  quod  folium  ille  praegrande ¬
  (11  fol.  constans)  Imperatori  Ferdinando  dedicauit.  Secundum  quod  exemplum,  valde  a
Pignorio  laudatum,  posteriora  omnia,  proxime  Pignorianum  quidem  forma  minori,  transscripta
fuerunt.  Prodiit  tamen  anno  1600  aliud  exemplum  Venetiae  a  Jaçolo  Franco  curatum,  ex  quo
apparet,  tum  temporis  tabulam  Bembinam  Torquato,  filio  Petri  Sembi,  pertinuisse.  Teste  Montfaucon, -
  Torquato  hanc  tabulam  vendidit  post  annum  1547  haud  dubie  Principi  Mantuae.  Certé
postea  hic  Dux  tabulam  Isiacam  positam  habuit  in  Museo  suo.  Ibidem  eam  inuenit  Pignorius
anno  1604,  quum  scriberet  de  hoc  monumento  pretioso.  Etenim  anno  sequenti  apparuit  prima
Tabulae  Isiacae  explicatio  a  Pignorio  suscepta  22).  Quam  Pignorii  commentationem  amplam
(constat  enim  86  paginis)  recepit  Herwart  de  Hohemburg  in  suum  Thesaurum  Hieroglyphicorum.
Anno  1630,  quum  Mantua  diríperetur,  Tabula  Isiaca  disparuit,  ita  vt  per  multos  annos  nemo
sciret  eius  fata.  Postea  reperta  fuit  Taurini,  vbi  etiamnum  in  Museo  Vniuersitatis  conseruatur.
Subinde  multi  commentarii  de  Tabula  Isiaca  prodierunt,  nunc  sine  tabula,  nunc  exemplo  Pignoriani ¬
  adiuncto,  partim  breuiores,  partim  prolixiores;  de  quibus  memoranda  sunt  studia  Melchioris
Guilandini  23),  Athanasii  Kircheri  24),  Bernhardi  de  Montfaucon  25),  J.  G.  Keysleri  26),  P.  E.
22)  Vetustissimae  Tabulae  aeneae  Explicatio  cet.  auctore  Laurentio  Pignorio  Patauino.  Venetiis  1605,
Editio  noua  apparuit  Amstelodami  1670:  Laurent.  Pignorii  Patau.  Mensa  Isiaca  cum  aliis.  Accedit  tabula
literis  instructa.
23)  Melch.  Guilandini  Commentarius  de  Papyro.
24)  Oedipus  Aegyptiacus.  Romae  1652.
25)  Antiquité  expliquée  Tom.  II.  Part.  II.  pag.  332.  Accedit  tabula.
26)  Itinerar.  Part.  I.  pag.  194.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer