— 34
Vtrumque facillime explicatur. Nam NCAe, EMCAe, vt Herodotus iam monuit, crocodilus dicitur, ¬
quod animal h sacrum erat 55). Idem rex plenius dicitur xOM McAe potestas vel indoles
crocodili. Ceterum huic regi valida pestis (p9ooa ucyiory) adscribitur, quae, vt vidimus, h est
propria 56). Denique octauus rex haud dubie est Octauus Cabyrorum, siue terra. Diserte enim
tradit Clemens, Octauum esse mundum ipsum, atque in numo astronomico laudato Octauus seu
terra cernitur in medio circulo, reliquis Cabyris seu planetis atque signis Zodiaci circumdata 57).
Cui sententiae adstipulatur sequens nominum regis huius explicatio. Syllaba enim fe», Pies
spectat ad oyAn, vel oyin, agger, terrae tumulus, yopiov, zoua, patens (campus); atque syllaba
Xn, siue ad xn persistere, siue ad x firmamentum, siue ad Koi, KAix, pai, ager, terra referatur, ¬
plane conuenit cum syllaba 9y secundi nominis, quae est 00, Oc (—Nn) mundus, oixovuevy.
Itaque Oißievoy atque Biveyn Terram, siue Octauum Aegyptiorum deum maximum significant.
lam ex his apparet, quales sint antiquissimi Aegyptiorum reges secundum Manethonem, celeberrimum -
historicum, nimirum planetae ) § QC34h cum $, ordine quidem apud Aegyptios
vulgari 58); atque clarum est, quam fragilis sit eorum ratio, qui ad chronologiam, quam putarunt,
Aegyptiacam terrae huius historiaeque antiquitatem definire studuerunt. Vera quidem huius chronologiae ¬
ratio Manethonem non latuit, quippe qui ipse tradit, primis 12 dynastiis Deos regnasse 5 9); latuit
autem nostros chronologos, qui Manethonem aliter, atque ipse vult, interpretati sint. Quemadmodum
vero iam de natura historiae Aegyptiacae antiquissimae rectius iudicare licet, ita et de chronologia
Indica et Sinensi, serius ocius, aliquando demonstrabitur, eam non esse historicam et veram, sed
mythologicam vel astronomicam atque falsam et facticiam. Iam satis de nominibus et cognominibus
numinum Aegyptiorum. Perspectum enim habemus, Deorum Dearumque nomina apud Aegyptios
partim quam maxime varia et diuersa fuisse, partim ex astrologicis astrorum virtutibus et proprietatibus ¬
originem habere. Qua quidem ex lege reliqua Deorum Aegyptiacorum nomina, apud
scriptores Graecos, Latinos aliosque obuia, quorum catalogus sequitur, explicanda esse videntur.
Numina masculina.
Aegypliace Graece et Latine
Cultus
Aegyptiac
Graece et Latine
Cultus
Amenebes
Amenophis
Menonien
Anubis
Eouns, Mercurius
Hermopolis
Ammon
Zeve, Iupiter
Diospolis
Apollo
Cynopolis
Amun
Amon
Elephantine
Koovog, Saturnus
Belus
Lybia
Apis
Taurus Memphiticus Memphis
Anteus
Avraios
Antaeopolis
Aphophis
Koovog
Pan
Panopolis
Apophis
Saturnus
hircus Mendesius
Typhon
55) Herod. Lib. II. 69. Jablonski Panth. Aegypt. P.III. §. II. pag. 66. pag. 79. Vid. Infra: Crocodil.
56) Vid. supra P.I. §47. No.4. pag. 59. col. Plutarch. pag. 368.
57) Clemens Alex. Protrept. p.44. Vid. supra Not.6. pag. 74. Dupuis Origin, de tous les cultes Tab. 2.
58) Vid. supra P.I. §. 4.
59) Vid. Syncell. p 29.30. ed. Ven.