Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  275
lam  vero  et  hoc  demonstrandum  est,  nonnulla  Signa  ita  disposita  esse,  vt  palam  fieret,
quae  Signa  atque  planetae  ratione  Tetragonorum  sese  inuicem  adspicerent,  vel  adspectu  □
essent.  Etenim  et  hoc  grauissimum  erat  in  astronomia  Aegyptiaca;  et  vidimus,  id  reliquis  in
scriptis  astronomicis  constanter  indicatum  fuisse.  Quamuis  Lin.  C.  2.  —  significet  per  Oecodespotam ¬
  ?  (No.  2.  e.)  et  Trigonodespotam  h  (No.  2.  a.);  clarum  tamen  est,  ibidem,  quippe  vt  supra
B.  2.  a.,  in  parte  opposita  versari  alium  Oecodespotam  h,  qui  deus  in    vt  Oecodespota  praeponi -
  non  debuisset.  Quum  vero  h,  cum  Q  (C.  2.  e.)  Trigonodespota,  indicet  :  atque  D.  2.
exprimat  §,  cum  quo  ux  est  in  eodem  Tetragono;  sane  hoc  loco  (C.  2.)  non  solum  ,  sed
etiam  u  Signum  indicandum  erat.  Ceterum  teneri  debet,  planetas,  quum  plures  in  eodem  Signo
fuerint  neque  ibidem  longitudo  plurium  accuratius  posset  indicari,  alium  in  locum  transponi  debuisse, ¬
  quo  longitudo  ipsorum  perspicue  indicari  posset.
Praemissis  his  succedet,  quod  huius  disputationis  subtilis  est  finis,  eruere,  quibus  in  locis
tunc  temporis,  quo  inscriptio  postra  spectat,  septem  planetae  collocati  fuerint.  Quamuis  enim
difficile  videatur,  inuenire  in  tot  Deorum  Dearunque  Aegyptiacarum  congerie  personas  planetarum;
id  tamen,  vt  statim  videbimus,  facillimum  est.  Scilicet  vidimus,  in  monumentis  supra  explicatis
planetas  in  subselliis  positos  (Tab.  IV.  V.)  apparere  aut  alia  ratione  maxime  luculenta  et  singulari ¬
  distingui  a  reliquis  Diis  zodiacalibus.  Quod  et  hoc  loco  accidit.  Facile  enim  distinguuntur
bases  D.  2.  g.  cum  leone  (C),  D.  1.  d.  cum  scarabaeo  ()),  D.  3.  b.  cum  Neitha  (d’),  C.  3.  b.  cum
Phtha  («),  C.  2.  d.  cum  Ammone  (21),  et  accipitre  (8),  B.  3.  d.  e.  f.  g.  cum  Iside  (2)  cornibus
bubulis,  D.  2.  a.  b.  c.  d.  cum  accipitre  (8),  D.  1.  c.  cum  accipitre  (Q),  B.  2.  e.  cum  Leontocephala
pinnata  (h),  B.  1.  c.  d.  cum  accipitre  anthropocephalo  (8).  Praeterea  non  minus  singularis  est
per  retrogradam  suam  positionem  pusilla  Nemesis  (h  C.  2.  b.).  Iam  videamus  de  planetarum
locis  in  vniuersum.  Ante  omnia  iuuabit  indicare  regulas,  ad  quas  hanc  inscriptionem  astronomicam ¬
  explicabimus.
I.  Figurae  subsellis  positae  significant  planetas  jamiam  dictos,  de  quorum  symbolis  certo
constat  ex  superioribus.
II.  Planetarum  quorundam  symbola  bis  quaterue  repetita  vnum  eundemque  planetam  significant, ¬
  vt  Lat.  B.  area  1.  3.,  Lat.  D.  area  2.
III.  Quum  plura  eiusdem  planetae  symbola  diuersis  in  locis  reperiuntur,  id  est  primarium,
post  quod  positio  planetae  accuratius  describitur;  reliquis  indicatur,  qui  planetae  sese  inuicem
adspiciant  ratione  trigonali  (A)  aut  tetragonali  (D).
IV.  Primaria  cuiusuis  areae,  in  qua  planeta  exstet,  persona  sceptro  aut  alio  modo  distincta
indicat  Oecodespotam,  secundaria  item  Trigonodespotam  Signi,  in  quo  planeta  versetur.  Iidem
Signorum  praepositi  non  adhibentur  ad  loca  planetarum  accuratius  definienda.
V.  Figurae  post  singulos  planetas  positae  indicant  singulorum  Signorum  Decurias,  Horia.
Dodecatemoria,  denique  Moeras,  cum  quibus  planeta  coniunctus  apparuerit.
VI.  Ceterum  hic  quoque  eaedem  leges  valent,  quae  superioribus  inscriptionibus  ac  sequentibus ¬
  conueniunt.
Facillime  omnium  dignoscitur  h,  quippe  Nemesis  imagine,  penna  struthionis,  vt  alias  constanter, ¬
  (Tab.  V.  Lin.  V.  1.)  insignis,  nimirum  retrogradus.  Nulla  enim  figura  praeter  hand
Mm  2
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer