Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  XXII
figurae  mythologico-  astronomicae,  si  occurrant  alias,  explicabuntur  partim  ex  symbolice ¬
  vberrima  in  Pantheo  (Par.  II.)  tradita,  partim  ex  analogia  symbolorum  iam
explicitorum.
De  Tabulis  monendum,  alias  autographorum  ad  fidem,  alias  ad  exempla  vulgata ¬
  esse  descripta  partim  accurate,  partim  ratione  Aegyptiorum  lineari,  quae  suffi
cit  nostro  fini.  Non  enim  agitur,  eleganter  corpora  adumbrare,  sed  insignia  figura
rum  et  diacritica  bene  discernere.  Ad  Tab.  II.  No.  III.,  Tab.  III.  et  Tab.  titulo  praefixam -
  adhibui  exempla  in  charta  lucida  accurate  a  me  descripta.  Tab.  VIII.  sequitur
exemplum  Pignorii.  Ex  opere  Description  de  l’Egypte  sunt  Tabb.  IV.  V.  IX.  breui
manu  delineatae.  Sarcophagi  Sethici  inscriptiones  (Tab.  V.),  atque  papyrum  d’Hermandi ¬
  (Tab.  IX.)  Jomardus  1.  1.  secundum  impressiones  sulphuricas  atque  autogra
phum  accurate,  vt  praesens  vidi,  in  lucem  edidit.  Reliquae  (Tab.  II.  No.  II.,  VI.  VII.
nituntur  impressionibus  papyraceis,  non  minus,  quam  sulphuricae,  accuratis,  quarum
rationem  descripsi  (p.  270.).  Tab.  I.,  difficile  opus,  continet  omnes  Zodiaci  diuisio
nes  a  veteribus  commemoratas  atque  obuias  in  monumentis  Aegyptiorum  astronomicis -
  cum  patronis  suis  singularibus.  De  Tab.  Tituli,  duplo  minori  autographo,
alias  loquar  fusius.  Tabb.  III.  IV.  Va.  Vb.  VI.  VII.  IX.  ipse  inscripsi  in  lapide  lithographico, -
  quod  valet  etiam  de  figuris  Lexici.
Literas  Copticas  hoc  in  opere  adhibitas  excudere  iussi  ad  fidem  optimorum  et
antiquissimorum  Codicum  Romanorum,  Parisinorum,  Anglicorum,  praecipue  ad  membranaceum ¬
  Mus.  Brit.  no.  5114.,  quos  typos  credo  non  solum  elegantia,  sed  etiam
fide  superare  reliquos  Romanos,  Parisinos,  Londinenses  et  Lipsienses  adhuc  vsitatos. -
  Restat,  vt  me  meamque  rem  Tibi,  Candide  Lector,  commendem.  Ipse,  quam
multis  a  partibus  reprehensione  dignus  sim,  sentio  ac  persentio.  Nihil  habeo,  quo
peccata  mea  forte  grauia  excusem,  praeter  rei  nouitatem  et  difficultatem  atque  huius
triennii  rationem.  Difficile  est,  inter  publicas  priuatasque  turbationes  et  sollicitudines ¬
  bonis  omnibus  et  Musis  praecipue  funestas,  in  quibus  haec  sunt  scripta,  conservare ¬
  sibi  eam  animi  libertatem  et  hilaritatem,  quibus  solis  literarum  artiumque  bonarum ¬
  studia  vigere  et  florere  valeant.  Quare  vellem  Te  non  solum  iustum,  sed
etiam  indulgentem  habere  iudicem.
Auctor.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer