— 254
nostris computationibus. Ceterum ipse La Landius computando inuenit, planetarum circumitiones
aut minui augeriue subinde, aut certis cyclis variare. De quo fusius infra. lam inscriptione nostra
antiquissima multum lucis historiae chronologiaeque affertur. Inde enim accuratius definire licet,
quo tempore antiquissimi Aegyptiorum reges antiquissimaeque dynastiae regnauerint. Nimirum
vidimus, omnibus in sarcophagi Londinensis partibus inscripta esse nomina regis Sethi, capitis
dynastiae XIX. (Tab. V. a. Lin. Z. b. c.); atque nouimus, in monumentis Aegyptiorum sepulcralibus ¬
exprimi planetarum constellationibus eius anni astronomici initium, quo mortuus natus
esset. Ex quo consequitur, Sethum regem eiusque sarcophagum non pertinere ad aetatem Alexandri, ¬
nati 356 ante Ch., neque ad Athoutum vel Arthoutum, circa annum 1170. a. Ch. regnantem, -
imo potius ad annum 1631 a. Ch. Hinc etiam clarum est, dynastiam Aegyptiorum XIX.
non, vt recentissimi chronologi putarunt, anno 1474. a. Ch., sed 1606, tribus fere saeculis prius
regnare coepisse, vt infra videbimus.
Quum haec omnia pendeant ab interpretatione inscriptionis sarcophagi nostri, opus est breviter ¬
demonstrare, nos etiam hac inscriptione explicanda tum constanter easdem personas ad
eadem numina astronomica retulisse, tum ex legibus praescriptis Planetas, Oecodespotas, Trigonodespotas, ¬
Tetragonodespotas, Decanos, Horiocratores, Dodecatemoria et Moeras inter se distinxisse; ¬
tum veterum testimonia, quae supra in Pantheo astronomico congessimus, constanter
seruasse; denique nos deorum imagines, quas supra in Zodiaco Taurinensi et Tentyritico et Geographico ¬
Taurinensi pro certis planetis et numinibus zodiacalibus sumsimus, easdem et hic iisdem
numinibus astronomicis tribuisse. Sin veteres recte de numinibus Aegyptiorum disseruerunt, atque
Zodiaci Taurinensis et Tentyriticus Geographicumque Taurinense recte a nobis explicita sunt;
sane sequitur, hanc etiam nostram Sarcophagi Londinensis interpretationem et quae inde concluduntur, ¬
recte se habere. Sequens tabula docet, quas personas pro singulis planetis et Zodiacalibus ¬
numinibus sumsimus. Symbola astronomica noua, quae supra in Zodiaco Taurinensi atque
Tentyritico et Geographico Taurinensi non habuimus, asterisco notata sunt.
Planetae
Imagines
Loca inscriptionis
Relationes
Symbola Leo
Q. 11.
Planeta in V
Leonis caput
O. 6. a. h.
Tetragonodespota V
O. 7. a. h.
Item 9
Leontocephala
T. 20.
Oecodespota 9
Criocephalus
C. 13.e.
Planeta in V
O. 8. e. P. 26.
It. in V
L. 15.f. al.
It. in V
C. 7.
Decanus et Dodecatemor. V
Discus serpente cinctus
H. 18. a.
Trigonodespota V
L. 15. a.
Item.
O. 8. e.
Planeta
Ra, Re, Sol
V. 5. a.
Planeta in V
C. 6.
It. in V