XX
diluuiano habuerunt, continet hancce constellationem: G Y 21° 30’, ) Q 15° 30
8 v 20° 0’, 9 y 26° 30’, 3 % 14° 30’, 4 2 17° 30’, t m 9° 0. Hor. 2 21° 30’.
Quum talis constellatio nonnisi semel per totam historiam obseruari potuerit, nimirum ¬
anno 37 p. Ch. April. 13, hora 6 p. m.; sequitur, Zodiacum nostrum esse ortum,
quo anno nasceretur Nero. Reapse omnibus templi in partibus atque ipso in Zodiaco -
reperiuntur nomina Autocratoris Neronis.
Sarcophagus Sethi Londinensis hanc offert constellationem: Oy 11° 30’, ) %
10° 0, 8 v 0° 30, 2 X 0° 0, dm 24o 0, 4 w 25° 0, t 28° 30, Hor. 11°30’.
Hinc, quum talis natiuitas nonnisi anno 1631 a. Ch. April. 17, hora 6 p. m. obser
vari potuerit, sequitur, caput Dynastiae XIX Sethum, Sesostridem, Thuerin, Menelaum, -
cuius nomina passim in Sarcophago leguntur, hoc anno fuisse natum.
Sarcophagus Ramessis Meiamun Parisiis asseruatus, cuius Operculum antea
Cantabrigium venit, haec exhibet astrorum loca: C Y 9° 30', » )( 0° 30, § Y 10°.0’,
? X( 27° 30“, 3 m 24° 30’, 2 m 26° 30’, h m 20° 30’, Hor. — 9° 30’. Ergo Ramses,
cuius nomina passim leguntur, natus est 139 annis prius quam Champollion putauit,
scilicet anno 1693 a. Ch., quo solo talis constellatio obseruari potuit, nempe April. 17,
hora 6 p. m.
Monolithus Amosis Parisinus prodiit anno 1832 a. Ch. August. 14, h. 22., quare
annus praeteritus dici potest iubilaeus natiuitatis Regis Amosis. Continet enim
hocce artis Aegyptiacae monumentum pulcherrimum constellationem sequentem:
OQ 3°30", » Y 20°0, % 8 27° 30,? m 0°0, 3+ 26° 30, 4 X 24° 30’, h )0°0,
Hor. 20° 0°. Habemus itaque inscriptionem ante hos 3664 annos ortam.
Mensa Isiaca, siue Tabula Bembina, per tria fere saecula celebrata, quam multos ¬
commentarios, tam varias sententias de indole sua progenuit. In ea enim tradi
putarunt alii mysteria Isidis, alii theosophiam obstrusam, alii dodecalogum Aegyptiacum, -
alii Calendarium Aegyptiaco-Romanum, alia liturgiam, alii theologiam metaphysicam, -
alii doctrinam de magnetica gemma, alii alia. Constat de scriptis Pignorii, ¬
Guilandini, Kircheri, Herwart de Hohemburg, Jablonskii, Rudbeckii, Caylusi,
Champollionis aliorumque. Nemini in mentem venisse videtur, quod aptissimum
et proximum esset, continere hanc inscriptionem Romani imperatoris constellationem.
Vtique planetarum loca ibi indicantur haec: CY 18° 30', ) 28° 30, %Y 19° 30,
? X 4° 30“, cSo 25° 30’, 4 Y 2° 30’, h Y 0° 30;, Hor. 18° 30°. Quae constellatio -
obtinuit anno 54 p. Ch. April. 11, hora 6 p. m., quo quidem Traianus est natus.
Inscriptio ipsa continet nomina Autocratoris Neruae Traiani iuxta louis imaginem,
Plotinae imperatricis iuxta Mineruam, Sabinae filiae iuxta Heben Aegyptiacam.