Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

239
Itaque  apparet,  astronomum  Aegyptium  satis  accurate  planetarum  loca  obseruasse,  vel  computasse. ¬
  Egregie  enim  loca  indicata  conueniunt  cum  nostris  tabulis  astronomicis  atque  infra
videbimus  discrepantiam  illam  esse  multo  minorem,  quum  loca  planetarum  pro  illo  tempore  et
tractu  accuratius  computantur.  Caeterum  reliquae  templi  Tentyritici  inscriptiones  testantur,  reuera
esse  annum  37  p.  Ch.,  quo  Zodiacus  noster  exsculptus,  vel  saltem  praeparatus  sit.  Scilicet
constat,  Aegyptios  in  monumentis  suis  notasse  hominum  natiuitates,  a  quibus  putarunt  pendere
futuram  eorum  sortem.  Ergo  sumendum,  inscriptionem  nostram  continere  natiuitatem  quandam
personae  illustris,  forte  auctoris  templi,  regis  Aegypti  vel  imperatoris  Romani.  Profecto  si  inscriptiones ¬
  templi  Tentyritici  in  opere  Francogallico  vtut  vitiosas  perlustrare  velis,  inuenies,  vbiquaque ¬
  scripta  et  repetita  fuisse  nomina  Neronis  (NERON),  Autocratoris  (AUTOKRTR),  Caesaris ¬
  (CESAR),  vbique  fere  eodem  modo  exarata  15).  Haec  enim  nomina,  quae  exposuimus  in
tabula  nostra  (Tab.  IV.  Lin.  D.  VI.),  non  solum  in  Zodiaco  nostro  et  iuxta  reperiuntur,  sed
etiam  in  columnis  et  omnibus  templi  parietibus  tum  interioribus,  cum  exterioribus.  Vir  clarissimus ¬
  Huyot,  architecta  Parisinus,  qui  annos  nonnullos  peregit  inter  monumenta  Aegyptiaca,  liberalissime ¬
  mecum  communicauit  annulos  regios  in  templo  Tentyritico  vbique  locorum  repertos,  quibus ¬
  eadem  Neronis  nomina  et  cognomina  leguntur.  Henricus  Salt,  Consul  Anglorum  Alexandrinus, ¬
  eodem  in  templo  inuenit  eadem  nomina  et  cognomina  Neronis  16).  Champollion  jun.  ipse,
quum  de  eo  disputaretur,  vtrum  Zodiacus  Tentyriticus  post  diluuium  an  ante  diluuium  exstiterit
memorauit,  iuxta  Zodiacum  Tentyriticum  minorem  reperiri  Neronis  nomen.  At  quaestio  adhuc
erat,  an  Caesaris  nomen  vere  pertineret  ad  Zodiacum,  hinc  vero,  an  pertineret  ad  Zodiacum  nostrum, ¬
  a  minore  illo  diuersum.  Hinc  Odofredus  Müllerus  in  Archaeologia  sua  tradidit,  Zodiacum
Tentyriticum  minorem  esse  ex  aetate  Neronis,  maiorem  ex  aetate  Domitiani.  Nunc  vero  facilius
cuique  persuadebitur,  Zodiacum  nostrum  pertinere  ad  Caesaris,  quippe  Neronis  nomen,  eiusque
annum  quidem  natalem.  Nimirum  constat,  Neronem  natum  fuisse  anno  37  post  Ch.,  15  Decembri,
quem  annum  obseruatio  nostra  astronomica  ipsa  luculentissime  et  certissime  arguit.  Quod  vero
Zodiacus  noster  non  ipsam  diem  Neronis  natalem,  sed  diem  13  Aprilis  respicit,  eius  rei  causa
astrologiae  ratio  fuisse  videtur.  Scilicet,  vt  Firmicus  ait,  veteres  summa  cum  trepidatione  de
astrologia  locuti  sunt  et  scripserunt.  Sane  aliquid  sublimis  et  verendi  haberet  astrologia,  si  non,
quod  veteres  ignorarunt,  esset  fallax.  Itaque  astrologi  de  consilio  hominum,  vel  regum  saltem,
non  natiuitates  proprias,  sed  planetarum  constellationes  alio  certo  eiusdem  anni  die  consignasse
videntur.  Praeterea,  quum  constellationes  astronomicae  ad  reges  spectantes,  vt  infra  videbimus,
pleraeque  ad  certum  C  locum  in  V  vel  diem  quendam  relatae  sint  ab  Aegyptiis;  probabile  est,
hunc  vsum  niti  mythologica  quadam  doctrina.  Forte  ab  hoc  inde  O  loco  ac  die  sacro  Aegyptii
numerarunt  annos  astronomicos.  Vtut  sit,  negari  nequit,  inscriptionem  nostram  astronomicam
spectare  ad  annum,  quo  Nero  imperator  natus  est.  Quum  vero  Neronis  nomen  non  solum  in
ipso  Zodiaco  linea  tertia,  sed  etiam  in  omnibus  partibus  templi  scriptum  sit;  quum  figurae  Zodiaci ¬
  tum  maioris  nostri  in  Pronao,  tum  minoris  superiori  in  camera  excisi,  qui  quidem  nunc
15)  Vid.  Descoript.  de  l'Eg.  Ant.  Vol.  IV.  Pl.  16.23,  45.  al,  col.  Tab.  nostra  IV.  Lin.  D.  V.  VuI.
16)  Essay  on  Young’s  and  Champ.  phonet.  syst.  Lond.  1825.  pag.  62.  no.  6.  7.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer