224
De aetate templi. Tentyritici varias in partes viatores abierunt. Jollois enim (l. 1. p. 394) credit
hoc aedificium Graecis et Romanis ipsisque Persis multo esse antiquiorem, recentiorem vero monumentis ¬
Thebaicis. Inclino, inquit, ad credendum, templum Tentyriticum tempore inter Nechaum -
et Amosin (626—569 a. Ch.) aedificatum fuisse. Visconti putauit, hoc templum aedificatum ¬
esse inter annum 12 et 132 post Christum, eius vero partem haud multo post Alexandrum
magnum 11). Multo magis a vera huius templi aetate aberrarunt alii, qui propter Zodiaci ipsius
diuisiones annis 1760, 2200, 4200, 5200 ante Ch. 12), vt infra fusius docebitur, hoc exstitisse opinati ¬
sunt. Nunc quidem vix dubitari poterit, quin Zodiacus Tentyriticus cum templo, quod plane
eiusdem styli esse deprehenderunt, aetate Neronis exstructum sit.
I. Explicatio.
Inscriptiones tecti in Pronao Tentyritico sic se habent. Totum lacunar in duas partes aequales ¬
diuiditur quadrato oblongo, quippe quo disci et vulturis imagines deinceps repetitae cernuntur ¬
(Tab. IV. D). Ab vtraque parte sunt tres aliae areae similes. Harum arearum figurae
ab vtraque parte capita habent versus mediam aream, quam proxima vtrinque attingunt. De
his quidem areis vltimae ambae, parieti maxime vicinae, continent sex quaeque Zodiaci signa,
imaginibus Zodiaci solemnibus expressa, ita vt 9 m . m # Z hic, x)( Y8IIS illic
posita sint. Itaque obtinetur diuisio Zodiaci in hemisphaeria duo, alterum lunare, alterum solare ¬
(p. 13.). Sub singulis signis positi sunt Decani 36 cum duobus Horis principalibus nauiculis ¬
vecti. Iam restant quatuor areae cum media iam dicta hoc ordine : I, II, media, III, IV. De
quibus I. area diuisa est in duas areas oblongas ac taenias. Area II. integra mansit, III. vero
tribus taeniis constat, atque IV. iterum duabus. Tabula quidem in nostra (Tab. IV.) significan
A areae III. taeniam mediam, B areae IV. taeniam superiorem, C areae IV. taeniam inferiorem.
D aream lacunaris Tentyritici mediam, E aream II., F areae II. taeniam inferiorem, G areae I.
taeniam superiorem, O areae III. taeniam superiorem, P areae III. taeniam inferiorem. Caeterum ¬
inscriptiones arearum omnium pari ratione scilicet capitibus supra porrectis, quod aliter se
habet, vt diximus, in autographo, expressae sunt perspicuitatis causa, atque figurae hieroglyphicae ¬
breuitatis gratia ratione tantum lineari, sed accuratissime quoad insignia redditae. Lineae
parallelae passim figuris adscriptae significant inscriptiones hieroglyphicas in exemplo Parisino
(Vol. IV. Tab. 18.) omissas.
Priusquam ad singulas Zodiaci Tentyritici partes interpretandas accedimus, iuuabit praefinire ¬
leges, ad quas hanc inscriptionem deinceps explicabimus.
I. Quum Aegyptii, vt veteres scriptores testantur, inscriptiones astronomicas omni tempore
confecerint et conseruauerint; clarum est, ea Aegyptiorum monumenta continere obseruationes
astronomicas, quae rationi astronomiae in vniuersum, tum Aegyptiacae praesertim, quam supra
exposuimus, sint accommodata. Huc spectant inscriptiones cum imaginibus signorum Zodiacalium
vsitatis, tum cum diuisionibus 7, 12, 28, 36, quae respondent 7 planetis, 12 signis, 28 statio11) ¬
V. Herod. Vers. Larcher. Vol. II. fin
12) Paravey Nouvelles considérations sur le planisphère de Dendera Par. 1822.