222
volumine hoc Anubionis generatio astronomice definitur, ita et aliis papyris vel inscriptionibus
funeralibus earum personarum natiuitates describi probabile est, ad quas eiusmodi volumina liturgica ¬
spectant, quarumue nomina in iis commemorantur.
§. 3.
Sphaera Aegyptiaca in Museo Parisino reperta atque nauiculae
astronomicae.
In scriptis Aegyptiorum hieroglyphicis frequentissimae sunt, vt ipsae huius voluminis tabulae
(IV— IX.) demonstrant, nauiculae quaedam nunc ab vna persona, nunc a pluribus occupatae, de
quibus, quid statuendum sit, quaeritur. Scilicet e sententia veterum omnino atque Aegyptiorum
praecipue, vt Zodiacus Taurinensis (Tab. III. No. 1. A.) docet, terra in medio coeli globo posita
erat, quare profecto coelum tum nocturnum purpureum, tum diurnum caeruleum cum flumine
comparari poterat, quo non solum planetae sed etiam stellae fixae transueherentur. Stellae fixae
enim quotidie ab oriente versus occidentem nauium instar pergunt, sed etiam per singulos dies
altius euehuntur, donec post anni cursum eo redierunt, quo primum in conspectum venirent.
Planetae vero non solum cum stellis fixis nauigantium instar per coclum mouentur, sed propriis
etiam rationibus et modis per reliqua astra, ac si in propriis nauibus collocati essent, transuehi
videntur. Iam de his Aegyptios non aliter, atque dictum est, cogitasse, multis veterum scriptorum ¬
locis euincitur. Sic Philo atque Heliodorus coelum dicunt archetypon Nili 6). Quemadmodum -
enim Nilus fluere et naues portare, ita et Coelum, maxime Zodiacus videbatur. Hinc Aratus ¬
apud Hipparchum ipsum coelum vel Zodiacum appellat Oceanum, qui astra secum circumferat ¬
*). Oceanus, dxeunog, vel dxeavyc, vel rectius dxaung, inter antiquissima Nili nomina pertinet ¬
8). Marcianus Capella vero omnia Zodiaci astra diserte cum naui comparat, qua septem
planetae insideant atque moueantur circum terram »). Iam vero non solum coeli stellas et Zodiaci ¬
partes, sed etiam planetas nauigiis circumuectos fuisse e sententia Aegyptiorum, Apion
docet 1°). Refert enim in columna quadam Heliopolitana, quae est C vrbs, fuisse nauem effictam
cum imagine humana, quae vmbra sua C indicaret cursum. Habes ergo ( imaginem in naue.
Huc spectat locus Plutarchi (de Iside p. 364.), quo dicit, Solem et Lunam non curribus, sed
nauigiis vehr, et vecta fingi ab Aegyptiis. Item Clemens Al. (L. V. p. 566.), ex Aegyptiis,
inquit, alii quidem in nauigio, alii vero super crocodilum solem pingunt. Significant autem,
quod Sol, per aerem dulcem et humidum ingrediens, gignit tempus. Praeterea in Museo Borgiano, -
vt Zoega ipse 1. 1. tradit, exstant gemmae Graeco-Aegyptiacae, Abraxas vocatae, quibus
cymbium cernitur cum Harpocratis, siue C imagine. Illud vero simulacrum O esse, literae ad6) ¬
Philo Iud. Vita Mos. III. 682. Heliodor Aethiop. L. IX. p. 435.
7) Vid. Petauii Vranolog. p. 209. s.
8) Tzetzes ad Lycophron. V, 119. Diodor. S. L. I. §.19. col. edit. Wesseling. ad h. 1.
9) Marc. Capella Lib. II. p. 42. Gr., quo loco planetae symbolis, vti C leone, 5 crocodilo, significantur.
10) Fl. Josephus Ant. Iud. c. Apion. L. II. n. 2, col. Zoega de Obelisc. p. 7. et p. 158. ss. col. Clemens Al.
Strom. L. V. p. 566. Euseb. Praep. Euangel. L. III. c. XI.